Quantum redactiones paginae "Pausanias (dux Lacedaemonius)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
Pausanias (mortuus circa [[460 a.C.n.]]) e stirpe regia [[Agiades|Agiadum]] natus, filius Cleombroti erat et nepos [[Reges Spartae|regis]] [[Anaxandrides II|Anaxandridae II]]. Ipse non regnavit ː tutelam sobrini sui Pleistarchi regis, filii [[Leonidas I|Leonidae I]], tantum gessit sed eius filius Plistoanax Pleistarcho successit et inclitus [[Pausanias (rex Spartae)|rex Pausanias]] eius nepos fuit. Pausanias noster gloriamad adeptusgloriam estpervenit dum magnam partem Graecorum in [[Pugna Plataeensis|pugna apud Plataeas]] anno [[479 a.C.n.]] ducit quae de eventu [[Bella Graeco-Persica|secundi belli inter Graecos et Persas]] decidit. Anno sequenti classi quoque [[Byzantium|Byzantii]] praeerat, quae civitatibus Graecis Asiae auxilio venerat.
 
Multam invidiam tamen tam apud Spartanos quam apud Athenienses movit et accusationes variae ei inlatae sunt. In fine iussu [[Ephori|ephororum]] inedia in templo Athenae Chalcioecae inclusus periit quo supplex fugerat. "Medismi" enim accusabatur et illas poenas dedit.