Quantum redactiones paginae "Simona Veil" differant

Content deleted Content added
de vita sua
de notionibus
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
''' Simona Veil''' (nata ''Simona Jacob'' in [[familia]] [[Iudaei|Iudaica]] [[Nicaea (Francia)|Nicaeae]] die [[13 Iulii]] [[1927]]; mortua [[30 Iunii]] [[2017]]) fuit femina [[politicus|rebus publicis]] [[Francia|Francicis]] et [[Unio Europaea|Europaeis]] dedita. Praecipue nota est ob [[ius criminale|legem poenas]] adversus [[Abortus|aborientes]] feminas abrogantem quam Sanitatis Publicae ministra anno 1974 pertulit et quia anno 1979 prima praeses primi [[Parlamentum Europaeum|parlamenti Europaei]] [[Suffragium universale|universorum populorum suffragio]] electi fuit ; tum, ob ea quae in [[Auschwitz (castra carceralia)|castris Auschwitz]] passa erat, Europae cum Germanis reconciliatae velut pignus erat.
==De iuventute et studiis==
Familia Iudaea quae avitam religionem non observabat<ref>''Une Vie'' p.17. Ipsa [[Atheismus|atheismum]] profitebatur (''ibid.'' p.19).</ref> Nicaeae nata, Simona Jacob cum cetera familia anno 1944 paucis post diebus quam [[Baccalaureus|baccalaureum]] absolverat a Germanis adprehensa primum [[Drancy]] deinde [[Auschwitz]] deportata est. Patre et fratre in [[Lituania]] obscure necatis, matre [[Typhus (morbus)|typho]] in castris mortua, cum sorore anno 1945 in Franciam atrocia perpessa sed viva rediit. Tum Parisiis iuri studere coepit, simul professores [[Institutum Scientiarum Politicarum Parisiensis|Instituti Scientiarum Politicarum]] audire solebat, familiam condidit et tres liberos genuit. Nihilominus quia matrem viderat dolentem quod omni proprio reditu destituta e mariti arbitrio penderet, vitam ipsa sibi laborando quaerere omnino volebat<ref>''Une vie'', p.40 et 132.</ref>. Quod tandem anno 1954 non sine contentione cum marito Antonio Veil, qui et ipse Iudaea familia Iacobis ditiore ortus, tum alumnus [[Schola Nationalis Administrationis|Scholae Nationalis Administrationis]] (ENA) erat<ref>''Ibid''. 129-132.</ref>, consecuta est.
Linea 9:
Iam propior [[Giscard d'Estaing|Valerio Giscard d'Estaing]] quam [[Iacobus Chirac|Iacobo Chirac]] erat ; itaque anno 1979 ministerio abdicato ad prima comitia Europaea candidatos novae factionis UDF (''Union pour la Démocratie Française'') duxit ; quibus comitiis magnam victoriam rettulit et anno 1979 praeses [[Parlamentum Europaeum|Parlamenti Europaei]] electa est<ref>[https://www.cvce.eu/obj/discours_de_simone_veil_strasbourg_17_juillet_1979-fr-174d384d-d5c7-4c02-ad78-b1f6efc9740a.html Oratio 17 Iulii 1979 Argentorati habita, postquam Simona Veil praeses electa est.]</ref>.
 
*1979-1993 : [[Parlamentum Europaeum|Legata Europaea]] fuit (propositum Europaeum semper ei cordi fuit)
*1993-1995 : Iterum Sanitatis Publicae ministra a primo ministro [[Eduardus Balladur|Eduardo Balladur]] accita.
*1995-1997 : Primum et ultimum, postquam Iacobus Chirac anno 1995 comitiis de praeside Francico subrogando habitis victor fuit, [[Factio politica|factioni politicae]] adhaesit, scilicet UDF, quam iam anno 1997 reliquit. Reliquam vitam a politicis certaminibus semper abhorruit.