Quantum redactiones paginae "Nomen substantivum" differant
Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot) |
No edit summary |
||
Linea 14:
In [[grammatica Latina]], species propriorum nominum sunt quattuor: [[praenomen]], [[nomen (proprium)|nomen]], [[cognomen]], [[agnomen]]. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut ''Lucius'' et ''Quintus.'' Nomen vocatum, quia notat genus, ut ''Cornelius.'' Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut ''Scipio.'' Agnomen vero quasi accedens nomen, ut ''Metellus Creticus,'' quia [[Creta|Cretam]] subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est.
''Appellativa'' nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur,<!--a quibus?--> ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut ''caelum'' et ''terra.'' Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut ''veritas'' et ''iustitia.'' Generalia, quia multarum rerum sunt, ut ''animal.'' Nam et homo et [[equus]] et [[avis]]
Tota [[Lingua Graeca|Graeca]], quia ex toto Graece declinantur, ut ''Callisto.'' Sic enim et Graecus et Latinus dicit. Tota [[Lingua Latina|Latina]], quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit «Odysseus,» Latinus «Ulixes.» Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos ''Alexandros, Menandros'' ; apud nos ''Alexander, Menander.'' Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. [[Synonyma]], hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut ''terra, humus, tellus.'' Idem enim sunt omnia. [[Homonyma]], hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut ''tumulus,'' nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut ''magister, dominus, pater.'' Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut ''dexter.'' Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit.
|