Quantum redactiones paginae "Simon Bolívar" differant

m
~ (1K, 10K)
(de asteroide 712 Boliviana)
m (~ (1K, 10K))
 
[[Fasciculus:Simon Bolivar.jpg|thumb|Simon Bolívar.]]
'''Simon Iosephus Antonius Sanctissimae Trinitatis Bolívar et Palacios Ponte y Blanco''' usitate '''Simon Bolívar''' appellatus (natus ''Simón José Antonio de la Santísima Trinidad Bolívar y Palacios Ponte y Blanco,'' natus [[Caracae|Caracis]] in urbe [[Venetiola]]na die [[24 Iulii]] [[1783]]; mortuus [[Sancta Martha|Sanctae Marthae]] [[Columbia]]e die [[17 Decembris]] [[1830]]), aliquando '''Liberator''' ([[Hispanice]] ''El Libertador'') dictus, fuit dux [[res militaris|militaris]] et [[civilitas|civilis]] [[Venetiola]]nus, qui partes maximi momenti in pugna [[Hibero-America|Americae Hispanicae]] pro [[libertas|libertate]] ab [[Imperium Hispanicum|Imperio Hispanico]] egit, et hodie [[unus]] ex potentissimis [[politicus|viris civilibus]] in [[historia]] [[historia Americae Australis|Americae Australis]] et [[historia America Latina|Latinae]] habetur. Fuit [[praeses]] [[Magna Columbia|Magnae Columbiae]], [[Bolivia]]e, et [[Peruvia]]e.
 
[[Hugo Chávez]] Bolívar magni aestimavit, et ex eo nomen [[Venetiola]]e in ''Rem Publicam Bolivarianam Venetiolam'' mutavit, motumque Res Novas Bolivarianas et [[socialismus saeculi 21|socialismum saeculi vicensimi primi]] affirmavit.
==Vita==
[[File:MonumentoLibertadAmericanaSantiago.jpg|thumb|[[Monumentum]] Libertatis Americanae, in [[urbs Sancti Iacobi|Urbe Sancti Iacobi]] positum.]]
Iurisprudentiae studens in terras Europaeas iter fecit; postea anno 1809 [[civitates Foederatae Americae|Status Unitos]] visitavit eorumque instituta sat libera admiravit. Tunc consilium cepit rerum istarum in patria imitandarum et patriae liberandae. In [[Venetiola]]m reversus cum aliis cerebrosis patriam amantibus coiit, ut res novas perpelleret. Cum die 19 Aprilis 1810 [[caracae|Caracis]] contra Hispanicos insessores insurgeret, [[Londinium]] missus est armorum afferendorum causa. Revera mense Septembri 1811 cum telis revenit; manipula pro militum praefecto [[franciscus de Miranda|Francisco de Miranda]] duxit et post eius abdicationem in [[insula Curacensis|Insulam Curacensem]] confugere debuit. Tamen mense Septembri 1812 denuo in seditiosis inveniri potuit, qui paulatim rerum novarum ducatorem se gessit. De Hispanis crudelibus indignatus edicto in [[Trujillo]] die 13 Ianuarii 1813 facto occupatores minabatur. Hoc enim omnes regis Hispanici fautores necandos esse declaravit. Proeliis pluribus commissis die 4 Augusti 1813 Caracas ingressus est et ovantes eum Ventiolae liberatorem salutaverunt. In se potestates omnes tam civiles quam militares contulit, cui incepto bonorum hominum conventus die 2 Ianuarii 1814 annuerunt]. Fortuna autem erga Simonem haud longe benevola erat namque copiae eius die 11 Iunii 1814 apud La Puerta ab imperatore [[iosephus Thomas Boves|Iosepho Thoma Boves]] concussae sunt. Inde Boves Kalendis Iuliis 1814 caput intravit et rei publicae fautores prope Arguna profligaturus. Bolivar autem cum fidelibus [[carthago Indiarum|Carthaginem Indiarum]] navigavit et provinciis confoederatis in Regno vicario Granatae Novae servitia sua obtulit. Postquam ei summum imperium datum est urbem [[Bogota]]m cepit et provinciam [[Cundinamarca]] liberavit. Cum autem [[Paulus Morillo]] militum praefectus Hispanicus mense Martio 1815 cum militibus novis appulit, Simoni in [[Iamaica]]m eundum erat unde in [[Haitia]]m venit. In situ profugos congregavit et mense Decembri 1816 in insula Margaritae exiit. Annis sequentibus una cum [[iosephus Antonius Páez|Iosepho Antonio Páez]] et [[Franciscus de Paula Santander|Francisco de Paula Santander]] toties Hispanos excitavit, ut die 15 Februarii 1819 congressus ad Angostura indictus est praesidenti [[Columbia]]e eligendo. Inde exercitum mense Iunio trans [[cordillera Americana|Cordilleram Americanam]] aperam usque ad Novam Granatam traxit die 23 Iulii 1819 oppidum [[Tunja]] expugnaturus.
 
Anno [[1821]], Hispanos vicit apud CalabozoCalabozum, quo facto provincia tota liberata est. Inde annis 1823 et 1824 liberationem complevit, et annoannoque [[1825]] [[dictator]] creatus est. Sub nomine Boliviae e terris iugiter res publica creata est. Anno autem [[1826]] abdicavit, et [[Lima]]e consilium convocavit, necnon foedus cum variis civitatibus liberis Americanis fecit. Annis [[1826]] et [[1828]], rei publicae Columbianae praeses cum magna potestate electus est. Insidiatores, qui die 25 Septembris necem sectati sunt, interfici iussit. Die 17 Augusti 1827, Simon Bolívar praesidenspraeses perpetuus creatus est; constitutio quasi dictatoria terrae data est ''(Code Boliviano)'' et expressionis libertas reppulsa est: nimirum ferebatur iste vir utique monarchiam appetere. Itaque in [[Columbia]]m festinavit et constitutionem abrogatam esse declaravit novam disciplinam promissurus. Post unum tyrannidis annum die 25 Novembris 1829 Caracis impetus exortus est et nonnullis septimanis post civitas omnes Páez duce exsurgebant. Separatio a Nova Granata et exsilium pro Simone Bolivar postulabantur. Interim nemo iam ei succurrere praesto fuit et mense Ianuario [[1830]] a parlamento [[Bogota]]e habito abdicatione acceptata emeritorium Simoni Bolívar concessum est. Anno [[1832]], politici egregii cineres sollemniter Caracas reportati sunt, et arcusarcusque triumphalis erectus est, Bogotae autem simulacrum.
 
== Bibliographia ==
 
{{DEFAULTSORT:Bolivar, Simon}}
{{1000 paginae}}
 
[[Categoria:Nati 1783]]
[[Categoria:Mortui 1830]]
[[Categoria:Praesides Columbiae]]
[[Categoria:Repugnatores]]
{{1000 paginae}}
 
{{Myrias|Homines}}
88 313

recensiones