Quantum redactiones paginae "Pasquinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 6:
Effosa haec statua est anno 1501 in [[Area Agonalis|stadio Domitiani]], hodie ''piazza Navona''. Ibi enim cum [[Olivierus Carafa|Olivierus cardinalis Carafa]] palatium emisset, [[faber|fabri]] aream munientes in fundo artificium hoc reppererunt. Carafa, ut artem antiquorum valde admirabatur, id pro palatio suo collocari iussit eodem loco, ubi hodie videtur.
 
Fortasse aliquid veri est causae illi nominis Pasquini, quam Iacobo Mazochio<ref>Nomen nati ''Giacomo Mazzocchi'' ab ipso versum Latine. Editor auctorum antiquorum et edictorum paparum fuit. Floruit inter annos 1505 et [[1527]], a quo anno [[Direptio Romana|direptionis Urbis]] non iam apparet. Etiam ''Carmina Apposita Pasquino'' edidit, sc. ea, quae primis in annis scholares quotannis apposuerunt.</ref> debeturdebemus: discipulos nomen magistri, qui eos in schola vicina grammaticam Latinam doceret, propter similitudinem quandam ad statuam transtulisse eumque per hoc maleficiose factum quasi immortalem fecisse; eos consuevisse carmina sua, quae in honorem Romanorum antiquorum composuissent, die 25 Martii [[Marcus (evangelista)|sancti Marci]] huic statuae affigere; mox autem rationem carminum Pasquino oblatorum mutatam esse eo, quod cives invidiosi et seditiosi [[ambitus|ambitum]] nobilium et [[magistratus]] et [[aula]]m papalem aggrederentur. Porro ad hoc ventum est, ut multa [[epigramma]]ta, quae in tabulis vel [[charta|chartis]] inscripta Pasquino affixa sunt quasi ab eo ipso dicta, pars essent [[controversia]]rum [[factio]]num contendentium de papis eligendis. Cives enim imprimis, ut e textibus ad nos perductis intellegitur, papas urbem regentes et praecipue vectigalia et onera saepe pergrandia imponentes, libentissime persecuti sunt offensas et vitia et secreta rimando et versibus salsis publicando, etiam usque ad mortem [[epitaphius|epitaphiis]] maledicentibus. Nec usque ad nostra tempora Pasquinus obticuit; irrisu enim insectatus est et [[Napoleo]]nem anno 1798, Roma subiecta, et [[Hitler]]um urbem 1938 visitantem, et hodie quoque Pasquinum opertum videmus chartis scriptis omnium generum, nec [[graphitum|graphitis]] non dedecoratus est.
 
Ad talia pasquinata (Italiane ''pasquinate'') facienda Romani usi sunt et utuntur praecipue suo proprio idiomate (''[[Lingua Romana|Romanesco]]''