Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Martialis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 6:
Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod [[Hispania]]m patriam habuit ibidemque obiit. Venit [[Roma]]m ut causas ageret anno [[64]], sed ad [[poesis|poesin]] iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit, [[Domitianus|Domitianum]] principem aliosque viros claros [[carmen|carminibus]] ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et [[Statius]], cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores [[Stella (poeta)|Stellam]], [[Silius Italicus|Silium Italicum]], [[Marcus Fabius Quintilianus|Quintilianum]], [[Iuvenalis|Iuvenalem]], et [[Caius Plinius Caecilius Secundus|Plinium Minorem]]. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur [[98]] reditum in patriam fecit. [[Caius Plinius Caecilius Secundus|Plinius]] in [[epistula|litteris]] suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.<ref>[http://www.thelatinlibrary.com/pliny.ep3.html De Martiale Plinii Secundi epistula (III, 21)].</ref>
 
Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis [[Franciscus de Quevedo|Francisco Quevedo]], [[Emmanuele Barbosa Bocaginense]], et [[Ioannes Wolfgang Goethe|Iohanni Wolfgango Goethe]]. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter eorumsuam brevitatem, facilitatem, necnon sales.
 
== Opera ==