Quantum redactiones paginae "Ordo Doricus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
+Vitruvius, Pausanias
Linea 5:
== Historia ==
Ordo Doricus a [[saeculum 7|septimo saeculo]] repetit. Imprimis in [[Graecia]]e continenti et in [[Magna Graecia]], sed etiam [[Rhodus|Rhodi]] diffusus, nomen trahit a [[Dores|Doribus]], in quorum sedibus ordo maxime crevit. Ordo Doricus quadam formarum severitate notabilis est ornamentis neglectis. Capitulum volutis caret, zophorus triglyphis cum guttis distinguitur. Secundum [[Vitruvius|Vitruvium]] "dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestat"<ref>Vitruvius 4,1,6</ref>.
 
Idem Vitruvius ordinem Doricum ex lignea aedificatione prognatum esse arbitratur:
: (2) ''In lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedifica­tionibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. Ideo quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum quantum eminebant ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset tabellas ita formatas uti nunc fiunt triglyphi contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum. Ita divisiones tignorum imitati triglyphorum dispositionem et intertignia metoparum habere in doricis operibus coeperunt. (3) Postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simaverunt. Ex eo uti e tignorum disposi­tionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. Ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum. etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. Ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea imitatione inventa est''<ref>Vitruvius 4,3,2-3</ref>.
 
Vitruvii opinio, quamvis reliquiae templorum ex ligno aedificatorum desint, a multis recepta est<ref>ut puta [https://link.springer.com/content/pdf/10.1007%2F978-3-322-98906-2_5.pdf Kohte J. (1915) Die dorische Ordnung], in: Die Baukunst des Klassischen Altertums und ihre Entwicklung in der mittleren und neueren Zeit. Wiesbaden.</ref>. Etiam a [[Pausanias|Pausania]] confirmari videtur: Cum is saeculo 2 p.C.n. Heraeum [[Olympia]]e situm viseret<ref>Pausanias V,16</ref>, adhuc columnam pteronos ex robure factam vidit; una erat columnarum duarum postici (opisthodomus), quae ultima lignea restabat. Idem vetus [[Posidon]]is sanctuarium prope [[Mantinea]]m ex tignis robustis constructum esse refert<ref>Pausanias VIII,10</ref>.
 
== Structura ==