Quantum redactiones paginae "Classificatio biologica" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Linnaeus - Regnum Animale (1735).png|thumb|Tabula regni animalium, e libro [[Carolus Linnaeus|Linnaei]] ''[[Systema Naturae]]'' titulo, anno [[1735]].]]
'''Classificatio biologica,''' vel '''scientifica in biologia classificatio,''' est ratio qua [[biologus|biologi]] [[organismus|organismos]] digerunt et secundum [[typus biologicus|typum biologicum]], sicut [[genus (taxinomia)|genus]] [[species]]que, rite describunt. Ea est exemplum [[taxinomia|taxinomiae scientificae]], sed a [[taxinomia vulgaris|taxinomia vulgare]] distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.
 
Hodierna classificatio biologica ex opere [[Carolus Linnaeus|Caroli Linnaei]] deducitur, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum [[Carolus Darwin|Darwiniana]] [[descensus communis]] regulis melius congruant. [[Phylogenetica molecularis]], quae pro rebus investigandis [[sequentia DNA|sequentiis]] [[ADN]] sive [[genum|geni]] utitur, multas emendationes recentiores egit, et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam [[systematica|systematicae biologicae]] pertinet.
 
==Gradus taxinomici==
Gradus in classificatione biologica est positio (vel positio relativa) in hierarchia [[taxinomia|taxinomica]]. Septem primi [[gradus taxinomicus|gradus taxinomici]] ab [[internationales nominum biologicorum leges|internationalibus nominum biologicorum legibus]] definiuntur: [[regnum (taxinomia)|regnum]], [[phylum]], [[classis (taxinomia)|classis]], [[ordo (taxinomia)|ordo]], [[familia (taxinomia)|familia]], [[genus (taxinomia)|genus]], [[species]]. ''[[Dominiumregio (taxinomia)|Dominiumregio]],'' gradus super ''regnum,'' populo recentioribus annis gratum fit, sed inter leges non iam accipitur.
 
Gravissimus gradus est ''species,'' proximus ''genus,'' et deinde ''familia.'' Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra ''gradum'' adhibetur.