Quantum redactiones paginae "Coronavirus" differant

71 octeti additi ,  10 months ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:3D medical animation coronavirus structure.jpg|thumb|Visio animationis structurae coronaviri]]
[[Fasciculus:Coronavirus replication.png|thumb|Processus [[contagio]]nis coronaviri]]
'''Coronavirus'''<ref>Origo nominis est vocabulum ''[[corona]]'' ea ratione, quod forma eius externa [[similitudo|similitudinem]] habet [[sol]]is vel ornamenti capitis [[rex|regalis]]. '''[[Coronavirus]]''' nomen compositum est: ''corona'' et ''virus''. Hoc modo singulariter declinatur: nom. coronavirus, voc. coronavirus, gen. coronaeviri, acc. coronamvirus, dat. coronaeviro, abl. coronaviro. Et sic pluraliter: nom. coronaevira, voc. coronaevira, gen. coronarumvirorum, acc. coronasvira, dat. coronisviris, abl. coronisviris. '''[[Virion]]''', nomen neutrum, particulam viralem, extracellularem, et contagiosam significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. virion, voc. virion, gen. virii, acc. virion, dat. virio, abl. virio. Et sic pluraliter: nom. viria, voc. viria, gen. viriorum, acc. viria, dat. viriis, abl. viriis. '''[[Capside]]''', nomen femininum, involucrum virale significat. Hoc modo singulariter declinatur: nom. capside, voc. capside, gen. capsides, acc. capsiden, dat. capsidae vel capside, abl. capside. Et sic pluraliter: nom. capsidae, voc. capsidae, gen. capsidarum, acc. capsidas, dat. capsidis, abl. capsidis.</ref> seu '''Coronarium Virus''',<ref>https://www.linkiesta.it/blog/2020/06/russia-putin-referendum-costituzione/</ref><ref>http://ephemeris.alcuinus.net/archi2020/nuntius1.php?id=1521</ref> etiam nominatum virus coroniforme, est grex familiaris illorum [[virus biologicum|virorum biologicorum]] quae ad genus [[Betacoronavirus|Betacoronavirorum]] pertinent; eorum subfamilia '''Orthocoronavirinae''' sive Coronavirinae appellatur. Omnia ad familia Coronaviridarum pertinent, et iis nomen commune est coronavirus. [[morbus|Morbos]] aliquotiens letales in mammalibus avibusque efficiunt. [[Virus RNA|ARN]] sunt, nam [[genoma]] eorum ex [[RNA|ARN]] constat. Magnitudine sunt circiter 120 [[nanometrum|nanometra]] lata.
 
Coronavirus causa est [[morbus|morbi]] instar [[gravedo|gravedinis]], et in corporibus aliquorum hospitium [[systema immunitatis|ratione immunitaria]] deficientium [[pneumonia]]m, et postremo [[fibrosis pulmonum|fibrosim pulmonalem]] parit. In casibus pessimis [[epidemia]]s vel [[pandemia]]s inferre potest, e.g. [[SARS-CoV]], [[MERS-CoV]] et [[SARS-CoV-2]] (causa morbi [[COVID-19]]).<ref>Quod [[Ordo mundi sanitarius]] die 11 Februarii 2020 nominavit et die 11 Martii 2020 [[pandemia]]m declaravit.</ref>
4 063

recensiones