Quantum redactiones paginae "Aaron Burr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
 
Linea 4:
Burr studiis iurisprudentiae terminatis anno 1775 stipendia merere coepit et apud [[quebecum urbs|Quebecum]] pugnavit. In proelio prope Monmouth [[nova Caesarea|Novae Caesareae]] die 28 Iunii 1778 vel ipse manipulum duxit. Sanitate deficiente anno 1778 copias deserens ex anno 1783 causidicus [[novum Eboracum|Neoeboraci]] fuit. Unum annum post in Curiam legisationis electus anno 1791 senator foederalis et anno 1801 praesidens vicarius creatus est.
 
Aere alieno submersus et a plebe diffamatus occidentes plagas petivit ubi viros animosos circa se gregans incepta sua magna exsequi voluit. Namque ei in animo erat fundatio civitatis independentis aut imperii in [[Mexicum|Mexico]]: quibus rebus audaciosis conficiendis asseclas aptos alloquitur et penum conflavit in insula quadam in [[ohium|Ohio]]. Jefferson autem ipse die 27 Novembris 1806 proclamationem contra consilia talia edidit quo facto sectatores dispersi sunt: Burr autem sub custodiam missus denique argutione aegrotante mitti debuit. Anno 1808 in [[Anglia]]m iit et casse potestatibus Europaeis persuadebat de imperio Mexicano condendo. Anno 1812 in [[Bostonia]]m revenit et advocati munere refunctus est. Quando annos LXXVII habuit viduam satoris divitis [[dominicopolis|Domincopolitani]] in matrimonium duxit divortio mox insequente. Burr naturae concessit in paupertate vivens.
=== Bibliographia ===
* Thomas Abernathy: ''The Burr Conspiracy.'' Oxford University Press, Neoeboraci 1954.