Quantum redactiones paginae "Regium (Bruttium)" differant

Content deleted Content added
Linea 63:
* [[Fretum Siculum]]
== Historia ==
Octavo saeculo a.C.n. Regium ab illa decima parte [[Chalcis|Chalcidensium]] conditum est quae secundum late vulgatam fabulam ob longam inediam [[Apollo|Apollini]] [[Delphi (urbs Graeciae)|Delphico]] devota erat. Qui oraculum [[Pythia|Pythiae]] secuti, adiunctis insuper nonnullis fugitivis e [[Messenia (nomus Graeciae)|Messenia]]<ref>[[Pausanias]] V.25.2</ref>, in hunc locum Italiae meridionalis adpulere ad coloniam instituendam<ref>{{Strabo}} VI.1.6. [[Diodorus Siculus]] VIII.23. [[Dionysius Halicarnasseus|Dionysius Halicarnassensis]], ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom.]]'' XIX.2. [[Pausanias]] IV.23</ref> a quo simul cum [[Zancle|Zanclis]] (nam Zancle quoque colonia Chalcidensium erat) [[Fretum Siculum|fretum Siculum]] regerent, unde magna lucra sperabant. Ut ab [[Archaeologia|archaeologis]] confirmatum est regio iam tum a quibusdam indigenis populis incolebatur quos auctores antiqui (in primis [[Antiochus Syracusanus|Antiochus]] apud [[Strabo|Strabonem]]) [[Siculi|Siculos]], Morgetes atque postremo [[Oenotria|Oenotros]] nominabant.
 
Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. [[Locri|Locrorum]] socii proelio ad Sagram rivum commisso [[Croton|Crotoniates]] vicerunt. Postea Reginorum tyrannus [[Anaxilaus]] (494-476 a.C.n.) [[Zancle]] potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa [[Fretum Siculum|freti]] dominabatur ac dum [[Syracusae|Syracusanorum]] potentiam reformidat societatem adversus eos cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] iniit. Quibus ad [[Himera|Himeram]] anno [[480 a.C.n.|480]] victis Anaxilaus tyranno Syracusano [[Gelon|Geloni]] oboedire coactus est.