Quantum redactiones paginae "Sus scrofa" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
'''''Sus scrofa''''' ([[Carolus Linnaeus|Linnaeus]] anno [[1758]]) est [[Mammalia|mammal]], species generis [[Sus|Suis]] et familiae [[Suidae|Suidarum]], in [[Europa]], [[Africa]] boreali, [[Asia]], et insulis [[Oceanus Pacificus|Oceani Pacifici]] inventa. ''Sus scrofa'' fera commune '''aper''' appellatur; ''Sus scrofa domestica'' est subspecies quae vulgo ''[[porcus]]'' vel simpliciter ''sus'' appellatur.
== De apro in mythologia ==
Animal periculosum venatoribus antiquis erat aper ː certe ingentes apros vicisse inter magna [[Heros|heroum]] facta referebatur. Ita quartus [[Labores Herculis|Herculis labor]] fuit [[aper Erymanthius]]. Et [[Theseus]] laudabatur quod in itinere feram suem Cromyoniam occidisset<ref>[[Plutarchus]], ''Theseus'' 9.</ref>. Et [[aper Calydonius]] ab irata [[Artemis|Artemide]] missus ut impietatem regis Oenei puniret circa [[Meleager|Meleagrum]] omnes heroes Graecos illius aetatis in se convertit, quae ultima ante [[Bellum Troianum|bellum Troianum]] fuit, id est patrum eorum qui Troiae pugnaverunt ː [[Peleus]] pater [[Achilles|Achillis]], [[Telamon (mythologia)|Telamon]] pater [[Aiax maior|Aiacis]] etc<ref>[[Ovidius]] libro octavo [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] versus 260-445</ref>. Nec omnes incolumes ex ea venatione redierunt. [[Adonis]] quoque, ille formosus adulescens ab [[Aphrodite|Aphrodita]] in Syria amatus, ex apri impetu perisse dicebatur.
 
Apud Graecos sacramenta solemnia super viscera apri immolati fiebant ː ita in ''[[Ilias|Iliade]]'' [[Agamemnon]] [[Briseis|Briseidem]] attigisse coram Achille rite negavit<ref>Ilias XIX, 266-268.</ref>. Idem genus sacramenti athletae [[Olympia|Olympiae]] certaturi adigebantur, non laesuros aequitatem certaminum<ref>[[Pausanias]] V.24.9-11.</ref>. [[Fetialis|Fetiales]] Romanos foedera cum hostibus super suem itidem iciebant.