Quantum redactiones paginae "Lepra" differant

Content deleted Content added
Novum schema distributionis - "eam"-->"eos" secundum Vulgatam - error casus
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Leprosy.jpg|200px|thumb|right|Vir viginti quattuor annos natus "faciem leoninam", signum '''leprae''' praebens (imago [[Saeculum 19|saeculi XIX]])]]
[[Fasciculus:Leprosy new case detection 2016 rates, 2016 (cropped).png|thumb|Distributio hominum anno 2016 '''lepra''' recenti affectorum anno 2016]]
 
'''Lepra'''<ref name="Lewis & Short">Lewis, C.T. & Short, C. (1879). ''A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary.'' Oxoniae: Clarendon Press.</ref> est gravis et olim frequens [[morbus]]. Hodie causam huius morbi [[mycobacterium leprae]] esse scimus, quod medicus [[Norvegia|Norvegiensis]] [[Gerardus Armauer Hansen]] in tumore [[cutis]] propter lepram facto anno [[1868]] invenit, sed morbus iam antiquitus notissimus erat; exempli gratia in [[Biblia|Bibliis]], accurate in [[Liber Leviticus|libro Levitico]] (Lev. 13, 2–46) multa de lepra scripta sunt:
 
 
: ''Homo, in cuius [[Caro|carne]] et [[Cutis|cute]] ortus fuerit tumor sive [[pustula]] aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.''