Quantum redactiones paginae "Creon Thebanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
== Mythos ==
Laio ab ipsius filio Oedipo interfecto Creonti, cum esset frater Lai uxoris, regnum Thebarum contigit. [[Hera]] autem Thebanis [[Sphinx|sphingem]] misit, quae viatoribus insidians [[aenigma]] proposuit et omnes, qui id solvere nequiissent, necavit. Quod Oedipus aenigma solvit, sphinx superata se in exitium praecipitavit. In gratiam Oedipo Iocasta, eius natura mater, ut plurimi narrant, secundum alios autem noverca<ref>[[Epimenides]], [[Scholium]] ad [[Euripides|Euripidis]] [[Phoenissae|Phoenissas]], 13 quandam Eurycleiam Oedipi natura matrem dicit.</ref>) uxor data est. Oedipus loco Creontis rex Thebarum factus est.
 
Cum Thebae multis annis post peste vexatae essent, [[Tiresias]] vates quamvis invitus revelavit Iocastam esse Oedipi matrem Oedipumque patrem ipsius Laium occidisse. Inde Oedipus Thebas reliquit, Creon autem denuo pro Oedipi filiis [[Eteocles|Eteocle]] et [[Polynices|Polynice]] aetate nondum maturis regnum obtinuit.
 
== Fontes ==