Quantum redactiones paginae "Creon Thebanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
== Origo et filii ==
[[Fasciculus:Genealogical tree of Antigone (Ödipus).svg|thumb|Stemma gentile Creontis (nominibus Theodisce scriptis)]]
Creon filius fuit [[Menoeceus (pater Creontis)|Menoecei]]<ref>[[Sophocles]], [[Antigone (Sophocles)|Antigone]]</ref> et ab illis viris [[Graece]] Σπαρτοί dictis (id est „satis“) ortus est, qui ex dentibus serpentis a [[Cadmus|Cadmo]] [[Thebae (Boeotia)|Thebarum]] conditore seminatis profecti sunt. Cum uxore Eurydice tres filios, Haemonem, Megareum sive Menoeceum<ref>Euripides</ref>, Lycomeden, et filiam Megaram habuit. Quippe frater [[Iocasta]]e et affinis [[Laius|Laii]] et postea simul uxoris frater et avunculus [[Oedipus|Oedipi]] fuit.
 
== Mythos ==
Laio ab ipsius filio Oedipo interfecto Creonti, cum esset frater Lai uxoris, regnum Thebarum contigit. [[Hera]] autem Thebanis [[Sphinx|sphingem]] misit, quae viatoribus insidians [[aenigma]] proposuit et omnes, qui id solvere nequiissent, necavit. Quod Oedipus aenigma solvit, sphinx superata se in exitium praecipitavit. In gratiam Oedipo Iocasta, eius natura mater, ut plurimi narrant, secundum alios autem noverca<ref>[[Epimenides]], [[Scholium]] ad [[Euripides|Euripidis]] [[Phoenissae|Phoenissas]], 13 quandam Eurycleiam Oedipi natura matrem dicit.</ref>) uxor data est. Oedipus loco Creontis rex Thebarum factus est.
 
== Fontes ==