Quantum redactiones paginae "Eduardus Manet" differant

==Vita==
[[File:Christian von Holst 2002-09-20 und Manet-Ausstellung 06, Foto Susanne Kern, Pressefoto Kraufmann & Kraufmann, Stuttgart.jpg|thumb|Expositio de Manet, Stuttgardiae 2002]]
[[File:Plaque Manet2.jpg|thumb|Laboratorium Eduardi Manet in vico VIII Parisiensi]]
Filius officialis pro cursu honorum iuridicorum destinatus est, qui autem picturae discendae apud [[thomas couture|Thomam Couture]] in artibus poliebatur. Veterum opera in [[museum Lupariense|Museo Lupariensi]] et in aliarum civitatum pinacothecis spectabat atque repingebat. Ante omnes aestimabantur [[Franciscus Hals]], [[Didacus Velazquius]], [[Titianus Vecellii]], [[Iacobus Tentoretus]], [[Franciscus a Goya et Lucientes]] et [[Eugenius Delacroix]] quorum delineandi ratio directo in primis opusculis inveniri potest. In principio imagines sociales narrabantur de mendicabulis, furunculis, circensibus, cauponis. Expositiones autem iis omnibus minus annuebant ob realismum nimium: ''Absinthii potor'' [[Hafnia]]e anno 1859 visitatores nimis confudit. Manet cum [[impressionismus|impressionistis]] res suas monstrabat quibus se in multis finitimum credebat. Opus ''Prandii in herba'' autem anno 1863 scandalizavit neque extra Diaetas recusatorum quae dicebantur, vidi potest; qua sorte deplorabili etiam eius ''Olympia'' anno 1865 icta est. Ista mulier secundum ''[[venus Urbinas|Venerem Urbinatem]]'' depicta modo lascivo et sub luce inusitata producta erat. Eodem anno [[Hispania]]m adiit ut Velazquius, Zurbarán, Murillo et Goya et inspicerentur et magistri veteres visi porro efficerent. ''[[Maximiliani supplicium]]'' (1867) et ''Maenianum'' (1868/69) clare a technica Goya deduci possunt.
 
17 127

recensiones