Quantum redactiones paginae "Eduardus Manet" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
|||
Linea 3:
''' Eduardus Manet''' ([[Lutetia]]e die [[23 Ianuarii]] [[1832]] natus; ibidem die [[30 Aprilis]] [[1883]] mortuus) fuit illustris [[pictor]] [[Francia|Francicus]] more [[realismus (artes)|realismi]] deinde impressionismi.
==Vita==
Filius officialis pro cursu honorum iuridicorum destinatus est, qui autem picturae discendae apud [[thomas couture|Thomam Couture]] in artibus poliebatur. Veterum opera in [[museum Lupariense|Museo Lupariensi]] et in aliarum civitatum pinacothecis spectabat atque repingebat. Ante omnes aestimabantur [[Franciscus Hals]], [[Didacus Velazquius]], [[Titianus Vecellii]], [[Iacobus
Lutetiam reversus et artifices multos conveniens Cafeum Guerbois frequentare solitus est; disputans cum collegis peritisque magis magisque notus factus est atque cooperationes cum impressionismi fautoribus initae omnimodo pro artibus Francicis lucro magno fuerunt. Manet in coloribus ab impressionistis discens lumini fuit quoad compositionem generalem. Ars moderna technica Eduardi Manet in coloribus planis maximis perspectiva neglecta quasi praelibabatur. Consuetudines etiam cum scriptoribus gravibus contraxerat, inter quos [[Carolus Baudelaire]] et [[Stephanus Mallarmé]] qui vel commentarios pro eo pepigit. [[Aemilius Zola]] in ephemeridibus pro ''Fistulatore'' repudiato pugnabat. Imagine praetitulata ''Nana'' (1877) reflexim mythistoriam celebrem amici coronavit. [[Claudius Monet]] ei persuasit ut sub divo pingeret et revera duumviri iugiter [[argentolium|Argentolii]] laborabant. Denique penicillum Eduardi relaxatum est et argumenta amplificabantur in plagas, vitae quotidianae fabulas, [[natura mortua|naturas mortuas]]. Insanus [[xerographia]] imbuebatur effigies multas teneras atque canoras exaravit. Inter magna opera posteriora citetur ''[[Taberna apud Folies Bergère]]'' cuius speculum posticum et nunc interpretatione eget. Anno 1881 [[Legio Honoris]] eum extulit.
==Gravitudo==
Attributio artifices ad impressionismum falsa est. Inspirationes et querelae reciprocae valde frugiferae limitem plane ductum numquam removerunt. Namque Manet et a expositionibus communibus et theoriis pictoriis alienis abstinuit. Eduardus Manet stativa praeferens argumentum diffluens atque fugitivum reprehendit et tonos canos, lividos, colorios conscius adhibebat. Noluit impressionem unam creare sed res perennes. Ars moderna in operibus eius iam annuntiatur qui tempore mutationum gravium vixit. In Franciae capite praesertim nova celeriter trudebantur et facultates hominum observandorum ibi scilicet valde multiplices erant. In hominum depictorum faciis titubantia et incredulitas desperatae sentiuntur et nonnulli captivi esse videntur quorum sit simplex functio.
|