Quantum redactiones paginae "Ludovicus Wittgenstein" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 21:
Finito post terminum paschalem quinquennio stipendii Collegii Trinitatis Wittgenstein de vitae curriculo sollicitus paulisper cogitabat in [[Unio Sovietica|Unionem Sovieticam]] se conferre, ut corporis labore mercedem sibi pararet, sed mox hoc omisit consilium. In hac igitur vitae parte novum quendam cursum sciscitari videbatur. Voluit enim medicinae studere ac de usu psychiatrico cum [[Mauritius O'Connor Drury|Mauritio Drury]] amico suo communicare. Ideo [[Dublinum|Dublini]] apud Drury praesertim anno 1938 versabatur. Plurimum temporis tamen in vico [[Norvegia|Norvegico]] [[Skjolden]] versabatur, ubi post mortem patris anno [[1913]] casam erexerat. Qua in solitudine bonam cogitandi et scribendi occasionem habebat, et cum desolatum se sensit, amicos amicasque ad se invitavit.
 
Accidit anno [[1939]], ut Wittgenstein praeter exspectationem Georgio Moore successerit professori philosophiae. Praeterea post [[Austriae adiunctio]]nem (''Anschluß'') anno [[1938]] factam Wittgenstein, veritus Iudaicam originem magno sibi periculo esse, [[civitas Britannica|civitatem Britannicam]] petere statuit eamque Aprili mense accepit. Crederes profecto omnia feliciter evenisse: renovatum stipendium, restituti loci docendi, inpetratus gradus professoris. Praetera denuo societatem petivit [[Circulus scientiarum moralium (Cantabrigia)|circuli scientiarum moralium]], cui iam anno 1912 interfuerat proximoque iam anno reliquerat a ceteris, quod linguà favere nollet, reprehensus. Attamen ea erat natura, ut facillime fastidio quodam a vita academica abalienaretur. Nam simplicem laudabat vitam, in qua corporis labore omnes mercedem sibi parare deberent. Ita [[Franciscus Skinner|Francisco Skinner]], discipulo et amico suo amantissimo, persuasit (invitis huius parentibus), ut universitatis relictis studiis manuum mercede quaestum faceret.<ref>Praeterea cf. Malcolm 1958: 28.</ref> Nunc quidem ipse dignitate professoris hunc modum vivendi ad effectum ducere potuit. A sua philosophia aedificanda vero numquam destitit, sed sua sponte extra iactationes academicas cogitare maluit. Initio quidem Wittgenstein muneribus professoris rite fungebatur, sed die 14 Octobris 1941 commeatum petivit, ut in [[Guy's Hospital]] valetudinario Londiniensi opus bellicum facere posset.<ref>McGuinness 2012: 345.</ref>
 
 
Linea 51:
* Kanterian, Edward (2007) ''Ludwig Wittgenstein.'' Reaktion Books.
* Malcolm, Norman (1958) ''Ludwig Wittgenstein: A Memoir.'' Oxford University Press.
* McGuinness, Brian (2005) ''Young Ludwig: Wittgenstein's Life, 1889-1921.'' ISBN 0-19-927994-2.
* —————— (2012) ''Wittgenstein in Cambridge: Letters and Documents 1911 - 1951.'' John Wiley & Sons.
* Monk, Ray (1991) ''Ludwig Wittgenstein: the Duty of Genius.'' Penguin Books.
* Schulte, Joachim (2005) ''Ludwig Wittgenstein. Leben. Werk. Wirkung.'' Suhrkamp.