Quantum redactiones paginae "Theoria linguae depictricis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Bot: removing {{Pagina non annexa}} because incoming links are present; mutationes minores
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
'''Theoria linguae depictricis''' est doctrina philosophica, quae [[veritas|veritatem]] et [[lingua]]m idealiter inter se congruere, et quidem veritatem in lingua refulgere, praecipit. Quae intellegendi ratio a [[Ludovicus Wittgenstein|Ludovico Wittgenstein]] excogitata est et in ''[[Tractatus logico-philosophicus|Tractatu logico-philosophico]]'' divulgata. Putat enim [[propositio (logica)|propositiones]] bene formatas [[condicio rerum|condiciones rerum]] depingere. Nam haec propositio "Cattus in mensa iacet" depingit rerum condicionem, in qua cattus in mensa iacet. Sin autem opera detur, ut sermone interverso id quod depingi non potest depingatur, in difficultates philosophicas incidetur.
 
"De quo loqui nequitur, de eo tacendum est" conclusio est ''Tractatus'' (§ 7), et consecutio metaphysica ex theoria linguae depictricis confecta. Dicit enim Wittgenstein in ''Tractatu'' res hominibus maximas pretiosissimasque ex significanti usu linguae excludi. Nam de dictione significanti agitur, si ad aliquid quod percipitur refertur aut ex dictionibus ad perceptionem pertinentibus concludi potest. "Fines linguae meae ostendunt fines mundi mei" (''Tractatus'' § 6) hoc quoque significat, rationem linguae et veritatis non posse linguà depingi; non enim extremam linguae et mundi relationem inspecturi ex lingua exire poterimus. Secundum Wittgenstein philosohorum est linguam dilucidiorem reddere, non theorias aedficare.
 
== Bibliographia ==