Quantum redactiones paginae "Hadriana Grande" differant

m
(cat)
{{Pagina non annexa}}
[[FileFasciculus:Ariana Grande (33269921075).jpg|thumb|Hadriana Grande, 2017]]
'''Hadriana''' vulgo ''Ariana'' '''Grande-Butera''' (natus die [[26 Iunii]] [[1993]] [[Boca Raton]] in [[Palm Beach Comitatus|Comitatu Orae palmaris]] [[Florida]]e) cantatrix et histrio [[civitates Foederatae Americae|Americana]] est quae [[praemium Grammy|Praemium grammophonicum]] tulit. Nota facta est partes Catharinae Valentine agens in seriebus ''Victorious'' et ''Sam & Cat'' necnon collectione musica altera ''My Everything''. Pro albo quarto in conclavibus inciso Praemium grammophonicum sibi primum nacta est pro ''Best Pop Vocal Album''.
 
== Vita ==
Filia familiae, cuius parentes in Status Unitos immigraverant, infantiam in Florida peregit. Familiae radices in [[Sicilia]] et in [[Aprutium|Aprutio]] sunt; ei germanus est Franciscus (* 1983), qui etiam actoris munere fungitur. Puella in Theatro palmae parvae pro iuvenibus e scaenis se producebat; nonnullis annis post in Theatro infantili [[Fort Lauderdale]] (FLCT) spectari potuit. Actitans scholam non iam frequentavit et a magistro privato instrui debuit. Inter Octobrem 2014 et Aprilem 2015 cum [[recitatio rapiana|recitatore rapiano]] [[malcolmus Miller|Malcolmo Miller]] vixit, quocum iam anno 2013 pro disco ''The Way'' cooperationes inierat. Mense Maio 2018 autem consuetudo communis terminata est. Mense Iunio 2018 sibi scurronem Americanum [[Petrus Davidson|Petrum Davidson]] sponsavit; amicitia haec rupta est mense Octobri 2018. Mense Maio 2020 publice [[Dalton Gomez]] bonorum immobiliorum mercator ei attributus est.
 
== Cursus honorum histricorum ==
Anno 2008 ad scaenas Broadway [[Manhata]]e in [[phantasticum poëma musicum|phantastico poëmate musico]] ''13'' partes Carlottae egit, quod praemio nationali iuvenili "National Youth Theatre Association Award" honoratum est. Ibidem actricem Elisabetham Gillies cognovit et Mariae partes in prima versione phantastici poëmatis musici ''Cuba Libre'' obtinuit. Ut alii histrionis seriei ''Victorious'' in pellicula ''iCarly'' fuit. Etiam in pelliculis musicis brevissimis spectari potuit (e.g. in ''Freak the Freak Out'', ''Beggin’ on Your Knees'', ''All I Want Is Everything'' [[victoriae Justice|Victoriae Justice]]). In versio synchroizata ''Winx Club'' principissae Diaspro vocem suam dedit. Anno 2012 cum Jennette McCurdy, Noah Munck et Ciara Bravo in pellicula ''The great swindle'' actitavit et cum Charlene Tilton et Neil Patrick Harris in versione scaenica [[albanix|Albanivis]]. In altera serie autem post querelas mense Iulio 2014 artem histricam ad tempus deseruit.
 
== Discus ==
 
=== Collectiones ===
* ''[[Yours Truly]]'' (2013.)
* ''[[My Everything]] (''2014.)
* ''[[Dangerous Woman]]'' (2016.)
* [[Sweetener (album)|''Sweetener'']] (2018.)
* ''[[Thank U, Next (album)|Thank U, Next]]'' (2019.)
 
=== Lustrationes ===
* Dangerous Woman Tour (2017)
* The Sweetener Sessions (2018)
* Sweetener World Tour (2019)
 
== Nexus externi ==
{{Commonscat|Ariana Grande|Hadrianam Grande}}
* {{Imdb name|3812858|Hadriana Grande}}
* [https://www.discogs.com/artist/3310737-Ariana-Grande De Grande in elencho musico internationali]
* [https://www.arianagrande.com Situs proprius]
 
{{bio-stipula}}
 
{{Lifetime|1993||Grande, Hadriana}}
 
[[Categoria:Musici Civitatum Foederatarum]]
[[Categoria:Actores Civitatum Foederatarum]]
201 868

recensiones