Quantum redactiones paginae "Agesilaus II (rex Spartae)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==Ante quam rex fieret==
Agesilaus fuit filius [[Reges Spartae|regis]] [[Archidamos II (rex Spartae)|Archidami]], e gente Eurypontidum, et eius secundae uxoris Eupoliae, frater autem multo minor [[Agis II (rex Spartae)|Agidis]], qui et ipse Spartae regnavit inter 427 et [[400 a.C.n.]]. Soror quoque ei fuit [[Cynisca]] cuius equi [[Olympia (certamina)|Olympicis ludis]] ineunte quarto saeculo a.C.n. bis victores fuerunt<ref>[[Pausanias]] V.12.5 qui equos aeneos describebat in pronao templi Iovis [[Olympia|Olympiae]] ab ea sacratos. [[Plutarchus]], ''Agesilaus'' 20. [[Xenophon]], ''Agesilaus'' 9.6</ref> Quia ad regnum primo non destinabatur, non regiam sed communem et austeram educationem puerorum Lacedaemoniorum accepit, quae causa fuisse creditur cur semper postea per regnum suum civilitatem quandam atque comitatem erga cives retinuerit<ref>[[Plutarchus]] I,5 : τὸ δημοτικὸν καὶ φιλάνθρωπον. [[Xenophon (scriptor)|Xen]]., ''[[Agesilaus (Xenophon)|Ages.]]'' VIII,1-2 (''τὸ εὔχαρι'') ; IX,1-5 (''πᾶσιν εὐπρόσοδος''); XI,11</ref>.
Quamquam claudicasse atque staturae parvae fuisse dicitur<ref>Cornelius Nepos VIII,1 : ''"statura fuit humil et corpore exiguo et claudus altero pede''".</ref>, a [[Lysander|Lysandro]], futuro victore [[Bellum Peloponnesiacum|Belli Peloponnesiaci]], adhuc puer ob animi moderationem amatus est<ref>[[Plutarchus|Plut.]] II,1 : τὸ κοσμίον.</ref> : iam tum enim in omni re optimus esse volebat Agesilaus atque de infirmitate sua primus iocabatur, sed semper dicto oboediens pudore, non timore, erat.