Quantum redactiones paginae "Robertus Zemeckis" differant

Content deleted Content added
Errores ut potui correxi.
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Robertus Zemeckis''' (natus [[Sicagum|Sicagi]] [[14 Maii]] [[1952]]) est [[dispositor cinematographicus]] [[Civitates Foederatae|Americanus]], patre [[Lituania|Lituano]] et matre [[Italia|Itala]].<ref>Thomson 2002: 958–959.</ref>
 
==Opera==
ZameckisZemeckis notus est ausorum phantasiarumque pelliculis, quae oblectamenta popularia sunt. Eius pelliculae primae erant comoediae simplices: ''[[I Wanna Hold Your Hand]]'' ([[1978]]) quae narrat de puellis, quae in [[Beatles]] in Civitatibus Foederatis tirocinium facturis delirant, et ''[[Used Cars]]'' ([[1980]]), de aemulis mercatoribus autocinetorum. Anno [[1984]] comoediam ausorum ''[[Romancing the Stone]]'' moderatus est. Anno [[1985]] collaboravit cum productore [[Stephanus Spielberg|Stephano Spielberg]] in disponenda ''[[Back to the Future]]''. Quae pellicula, de iuvene [[DeLorean (machina temporis)|machina temporis]] ad annum 1955 revecto narrans, inter classicas numeratur. Sequellae, ''[[Back to the Future Part II|pars II]]'' et ''[[Back to the Future Part III|pars III]]'', anno [[1989]] et [[1990]] delatae sunt. In summam iniit gratiam pellicula ''[[Who Framed Roger Rabbit]]'' inscripta ([[1988]]), quae de aenigmate caedis [[Angelopolis|Angelopoli]] [[anni 1940|annis 1940]] factae satirice tradit. Hac in pellicula et figurae animati et personae verae partes agunt. In ''[[Forrest Gump]]'' ([[1994]]) [[Thomas Hanks|Tom Hanks]] partes viri intellegentia humili praediti agit, qui hominibus [[laophorium]] exspectantibus suae vitae eventa mirabilia animosque moventia narrat. Qua pellicula Robertus ZameckisZemeckis [[praemia Academiae|praemium Oscar]] meruit. Eius pelliculae proximae erant ''[[Contact (pellicula)|Contact]]'' ([[1997]]) et ''[[Cast Away (pellicula)|Cast Away]]'' ([[2000]]). Annis 2000 multas pelliculas, plerumque horrificas, etiam produxit. Anno [[2004]] ''Expressus polaris'' ([[2004]]) delata est. Anno [[2007]] moderatus est ''[[Beowulf]]'', adaptationem cinematographicam fabulae Anglicae classicae. Anno [[2009]] moderatus est ''[[A Christmas Carol]]'' ([[2009]]), versionem novam fabulae classicae [[Carolus Dickens|Caroli Dickens]].
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Thomson, David (ed. 2002) ''The New Biographical Dictionary of Film.'' Knopf.
 
{{Lifetime|1952||Zemeckis, Robertus}}