Quantum redactiones paginae "Pax Apamena" differant

Content deleted Content added
Created by translating the page "Friede von Apameia"
 
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Treaty_of_Apamea.png|thumb| Quibus partibus regnum Seleucidarum pace deminutum sit monstratur ]]
'''Pax''' '''ApameiaApamena''' in civitate [[Apamea (Phrygia)|Apamea Cyboto]] anno 188 a.C.n. inter rem publicam Romanam et regnum Seleucidarum icta est.
 
Concilio pacis faciundae apud [[Apamea (Phrygia)|Apameam]] congresso impositae sunt Antiocho a victoribus condiciones satis acerbae: Antiocho esse cedendas omnes partes ultra Taurus montes sitas praeter [[Cilicia|Ciliciam]] provinciam Syriae maxime adfinitam usque ad [[Calycadnus|Calycadnum]] flumen Praeterea a Romanis severiter interdictus est, Graeciam ne mechanematis neve beneficiis confunderet eiusque statum dirueret. Etiamsi Romani maximum omnium opus Antiocho devicto dederunt tamen cum suam imponere aperte dicionem liberis Graeciae Asiaeque Minoris civitatibus praeter [[Cephallania|Cephalleniam]] [[Zacynthus|Zacynthumque]] insulas nollent partes conquisitas regnis atque foederatis maxime sibi gratis gubernandas commendaverunt.  Quare Eumenes Pergamorum, qui pugna maximo suo periculo haud abstinuisset, oppido [[Lysimachea]], paeninsula [[Paeninsula Callipolitana|Chersones]], regionibus [[Mysia]], [[Lydia]], [[Phrygia]], [[Pisidia]] nec non [[Caria]] quoad septentrionem vergit remuneratus est. Rhodiis autem [[Lycia]] inferiorque Cariae pars est a Romanis tributa. Classem etiam Antiocho tradendam vel absolvendam constitutum est praeter decem naves, quibus vetitum est, ne ultra promonturium Sarpedonis iuxta Calycadni oris siti navigarent. Decretum illi est insuper, ne diutius gentes Galatorum merce conduceret neve elephantibus in acie uteretur. Praeterea Romani Antiocho etiam quindecim milia talenta solvenda imposuit, quorum iam ante quam pax erat composita quingenta coactus est Romanis tramandare, reliquorum autem quotannis solvens milia debuit. His ex condicionibus Antiocho per quartam spatii Carthaginiensibus [[Secundum bellum Punicum|secundo Punico bello]] devictis concessi partem duplicem copiam, quare suo imperio etsi divitiis uberanti ruina paratum est. Denique Antiocho non solum coactus est Romanis peregrinos, qui Romanam causam in Graecia opposuissent, tradere, quorum clarissimus autem Hannibal suae antea vitae finem fecit, sed etiam nobiles quosdam et ipsum suum filium obsides eis dare; quare evenit, ut [[Antiochus IV Epiphanes|Antiochus IV]] pueritiam Romae degeret.