Quantum redactiones paginae "Harrietta Beecher Stowe" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Harrietta Beecher Stowe''' (nata ''Harriet Elizabeth Beecher'' in [[Litchfield (Connecticuta)|Litchfield]] [[Connecticuta]]e die [[14 Iunii]] [[1811]]; mortua [[Hartford (Connecticuta)|Hartfordiae]] Connecticutae die [[1 Iulii]] [[1896]]) fuit [[scriptrix]] [[Civitates Foederatae|Americana]] et ob [[mythistoria]]m ''[[Uncle Tom's Cabin]]'' pugnax [[abolitionismus|servitutis adversaria]].
==Vita==
Filia natu minima theologiclerici et abstinentiae alcoholicae propugnatoris [[Lyman Beecher]] magistra [[Bostonia]]e facta est. Anno 1832 [[Cincinnati]] commigravit ubi [[calvinus Elias Stowe|Calvino Eliae Stowe]] theologo nupsit. Iste vir enim anno 1850 in Seminarium theologicum Andover ([[Massachusetta]]e) arcessitus est. Harrietta anno 1846 volumen fabularum ediderat antequam res in itineribus meridianis visas in mythistoria illustrissima atque affectiva »Uncle Tom's cabin« descripsit. Quae historia primum in periodico quodam et anno 1852 in libro vulgata est. In permultas linguas conversa et dramati aptata est. Iosiah Hanson, vir authenticus in mythistoria partes primas agens, anno 1858 autobiographiam pepigerat quae simul libri praefatio erat.
 
Harrietta, cum anno lustrationem in Europa fecit, honoribus multis salutata est et librum »Sunny memories of foreign lands« (Bostoniae 1854) scripsit. Inter multa posteriora opera mentionis digna sint haec: »Dred: a tale of the great Dismal Swamp« (1856; titulus mutatus est in »Nina Gordon«), »The minister's wooing« (1859) et »Old town folks« (editio septima, 1871). Cum in opere »The true story of Lady Byron's life« contra [[Georgius dominus de Byron|Gerogium Byron]] propter incestum invecta esset, gloria paulo minuta est; libellus »Lady Byron vindicated« malefacta redemptitare vix potuit.
 
Carmina eius plerumque religiosa sunt; litteras diariaque eius filius [[Carolus Eduardus Stowe]] edidit; opera omnia primum Bostoniae anno 1897 tomis in sedecim edita sunt.
 
==Nexus externi==
{{Communia|Harriet Beecher Stowe|Harriettam Beecher-Stowe}}