Quantum redactiones paginae "Agis IV" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
== De moribus eius secundum Plutarchum ==
Paene omnibus virtutibus Agidem ornavit Plutarchus, siquidem ad aetatem herois respicias<ref>IV.1 ː ''Ὁ δ' Ἆγις οὕτω πολὺ παρήλλαττεν εὐφυΐᾳ καὶ φρονήματι ψυχῆς οὐ μόνον τοῦτον, ἀλλὰ σχεδὸν ἅπαντας ὅσοι μετ' Ἀγησίλαον τὸν μέγαν ἐβασίλευσαν<''/ref> ; nimium gloriae amorem tantum, apud adulescentem ignoscendam, apud eum reprehendit<ref>Cap.1.</ref>. At multis saeculis post regem mortuum scribebatː eius fontes igitur investigandi sunt. Nonnulla ex Arato Sicyonensi<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 15.4</ref>, Agidis coaevo et [[Foedus Achaicum|Achaeorum]] stratego qui ''Commentarios'' quosdam hodie deperditos reliquit (pauca tamen videntur), plura ac fortasse pleraque ex Phylarcho rerum gestarum scriptore tertii saeculi a.C.n., admiratore ac laudatore fortasse nimio regum reformatorum Agidis et Cleomenis, hausisse vulgo putatur, qui non magna fide dignus habebatur<ref>[[Polybius]] II.56-63 qui Lacedaemonios, hostes patriae suae, non multum amabat. Plutarchus Phylarchum nominabat non tantum ''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 9.3 sed etiam in vita Cleomenis.</ref> quia illi perito scriptori pathetica et dramatica ornamenta maiori curae erant quam exacta veritas. Nec ipsi polygrapho Plutarcho illud genus ornamentorum cum in fontibus ea invenerat displicebant. Quidni enim ? moralia proposita profitebatur potius quam historica.
*In primis humanitatem et clementiam eius laudabat<ref>21.5 (ultima verba vitae) ː ἡμερώτατος καὶ πρᾴοτατος γενόμενος.</ref> quia neminem interficiendum curavit, ut in rebus novis fieri solet sed misit qui Leonidam fugientem adversus insidias avunculi Agesilai tuerentur<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 12.6 et 21.5. Paulo supra paene eadem verba in ore matris ponebat ː τὸ πρᾷον καὶ τὸ Φιλάνθρωπον.</ref>
* Mores olim a Lycurgo institutos admirabatur imitarique cupiebat ː frugi et austerus ab adulecentulo erat, ab omni luxu mollitiaque alienissimus<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 4.</ref>