Quantum redactiones paginae "Andreas Gide" differant
Content deleted Content added
Linea 9:
Filius Pauli Gide, universitarii professoris Parisiensis in iurisprudentia et nepos oeconomi Caroli Gide in [[Normannia]] pueritiam egit. Natus est in familia piissima [[protestantismus|protestantica]] et in Schola Alsactiensi et Lycaeo Henrici IV studebat. Primus liber ''Les Cahiers d’André Walter'' (1891) de idealismo romantico et religioso iuvenis cuiusdam infelicis agitur: ob insaniam saepe solus fuit in adulescentia scribere coeperat. [[symbolismus (artes)|Symbolismus]] amplexus mox visiones proprias ostendebat - etiam quoad genus scribendi. Anno 1895 post mortem matris (pater iam annis XI ante mortuus erat) consobrinam Magdalenam Rondeaux in matrimonium numquam consummatum duxit.
Anno 1891 carmina prima edidit, ''Les Cahiers d'André Walter''. [[Blasius
Anno 1908 pro periodico litterario ''La Nouvelle Revue Française'' operam navabat. [[primum bellum mundanum|Primo bello panscosmico]] terminato fama eius valde crescebat. Annis 1920 inspirationem apud Gide invenerunt e.g. [[Albertus Camus]], [[Ludovicus Cernuda]] et [[Ioannes Paulus Sartre]]. Anno autem 1923 librum quendam [[Theodorus Dostoevskij|Theodori Dostoevskij]] edendum curavit. Cum anno 1924 [[homosexualitas|homosexualitatem]] in opere ''Corydon '' defenderet, critica praevalebat; Andreae ipsi opus citatum optimum habitum est. Anno 1923 filia Catharina nata est, quae nata Elisabethae van Rysselberghe. Uxor legitima Magdalena autem anno 1938 naturae concessit. Statim matrimonii sui numquam perpetrati argumentum in libro ''Et nunc manet in te'' (1951) sumpsit. Ex anno 1925 de condicionibus scelestorum emendandibus cogitabat et anno post autobiographia ''Si le Grain ne Meurt'' prelo mandata est.
|