Quantum redactiones paginae "Agis IV" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Doom Agis Childrens Plutarch Walter Crane.png|thumb|Imago Agidis ''The children's Plutarch'' (1910) illustrans.]]
'''Agis IV''' (natus inter 265 et 260 a.C.n., mortuus [[241 a.C.n.]]), e stirpe [[Eurypontidae|Eurypontidarum]], fuit [[Reges Spartae|rex Spartae]] ab anno 245 vel 244 usque ad annum 241 a.C.n. Collega ei fuit [[Leonidas II]], e stirpe [[AgiadesAgiadae|Agiadum]], qui eius consiliis ad rem piublicam spectantibus vehementer obviam ibat. Agis IV in primis notus est quia legibus non salvis civitatem suam reformare voluit ita ut antiqua [[Lycurgus|Lycurgi]] instituta restitueret quibus [[Sparta]] suam gloriam debuisse putabatur. Qua de causa [[Plutarchus]] eius vitam cum vita [[Cleomenes III|Cleomenis III]] coniunctam, regis posterioris qui eadem perferenda postea suscepit, composuit et in ''[[Vitae parallelae|Vitis parallelis]]'' cum reformatoribus Romanis [[Tiberius Gracchus et Caius Gracchus|Tiberio]] et [[Gaius Gracchus|Gaio Graccho]] comparavit. Qui hodie fons praecipuus ad vitam Agidis IV cognoscendam habetur.
== De familiaribus necessitudinibus ==
Agis erat filius [[Eudamidas II|Eudamidae]] regis cui successit<ref>De genealogia Agidis a magno [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilao]] usque ad Eudamidam vide Plutarchum, ''Agis'' III.2-3. </ref> et Agesistratae, eius uxoris. Quae Agesistrata et eius mater Archidamia, quae adhuc vivebat, viduae perdivites erant, ditissimae fortasse inter omnes Lacedaemonios illius aetatis, si quidem Plutarcho credimus<ref>''Ibid.'' IV.1</ref> ; primo eius audaciam reformidantes cum a filio nepoteque postremo conversae essent, illae mulieres pecunias ei abunde praestabant, quibus ad res novas inferendas uteretur et Leonidam amovendum. Uxorem duxit Agiatin, filiam Gylippi, feminam divitem<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] I.1-3.</ref> quae filium ei peperit, mortuum adhuc puerum. Agide mortuo rex Leonidas eam filio suo [[Cleomenes III|Cleomeni]] in matrimonium dedit, quem mox amore captum ad consilia publica prioris mariti convertit. Ita filius ipseipsius Leonidae qui res novas summa contentione impugnarat illas easdem res novas paucos post annos vehementius et atrocius perferendas suscepit.
 
Frater Agidi fuit Archidamos qui anno [[241 a.C.n.]] [[Messene|Messenen]] fugere potuit antequam a Leonida comprehenderetur<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] I.1.</ref> et annis 228-227 a.C.n. regnavit una cum Cleomene III ː [[Archidamos V]]
Linea 12:
Paene omnibus virtutibus Agidem ornavit Plutarchus, siquidem ad aetatem herois respicias ; nimium gloriae amorem tantum, apud adulescentem ignoscendam, apud eum reprehendit<ref>Cap.1.</ref>. At multis saeculis post regem mortuum scribebatː eius fontes igitur investigandi sunt. Nonnulla ex Arato Sicyonensi<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 15.4</ref>, Agidis coaevo et [[Foedus Achaicum|Achaeorum]] stratego qui ''Commentarios'' quosdam hodie deperditos reliquit (pauca tamen videntur), plura ac fortasse pleraque ex Phylarcho rerum gestarum scriptore tertii saeculi a.C.n., admiratore ac laudatore fortasse nimio regum reformatorum Agidis et Cleomenis, hausisse vulgo putatur, qui non magna fide dignus habebatur<ref>[[Polybius]] II.56-63 qui Lacedaemonios, hostes patriae suae, non multum amabat. Plutarchus Phylarchum nominabat non tantum ''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 9.3 sed etiam in vita Cleomenis.</ref> quia illi perito scriptori pathetica et dramatica ornamenta maiori curae erant quam exacta veritas. Nec ipsi polygrapho Plutarcho illud genus ornamentorum cum in fontibus ea invenerat displicebant. Quidni enim ? moralia proposita profitebatur potius quam historica.
*In primis humanitatem et clementiam eius laudabat<ref>21.5 (ultima verba vitae) ː ἡμερώτατος καὶ πρᾴοτατος γενόμενος.</ref> quia neminem interficiendum curavit, ut in rebus novis fieri solet sed misit qui Leonidam fugientem adversus insidias avunculi Agesilai tuerentur<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 12.6 et 21.5. Paulo supra paene eadem verba in ore matris ponebat ː τὸ πρᾷον καὶ τὸ Φιλάνθρωπον.</ref>
*Fortitudinem tempore iudicii et mortis ostendit dum culpam in maiores natu propinquos non reicit, ut suggerebat iunusunus ex ephoris, sed consilia nova sibi vindicat<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 19.6-8</ref>.
*Abstinens et magnanimus erat ut qui primum sua bona in commune conlaturum pollicebatur ut inter omnes cives dividerentur, quamquam plurima possidebat eius familia<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 9.5-10.1</ref>. Fons Plutarchi in avunculum eius Agesilaum, hominem avidum et improbum, culpam agrorum non divisorum reicit<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 13.1-5.</ref>.
* Dotes ducis in eo suspicabatur, quamquam nulli pugnae umquam interfuit Agis, ob miram disciplinam exercitus quam per totam [[Peloponnesus|Peloponnesum]] ad [[Corinthus|Corinthum]] ducebat<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 14</ref>.
 
Nihilominus postquam in senatu Spartano (γηρουσία) uno suffragio victus est vim adhbuit vel potius vim per fautores suos contra adversarios adhiberi sivit quos legibus non servatis destituerunt et fugarunt. Ita suspicionem [[Tyrannis|tyrannidis]] adfectandae movere potuit. Plutarchus heroes vitarum suarum in maius efferre solebat ː revera ob teneram aetatem verisimilius Agidem minores partes egisse quam traditum est, consiliarios contra maiores natu - ne de educatoribus loquar- maiores partes, in primis Lysandrum qui neposunus e posteris erat magni [[Lysander|Lysandri]] erat. Multi enim tum erant qui ob paupertatem rebus novis faverent ː tum regium sibi patronum invenerunt.
 
== Notae ==