Quantum redactiones paginae "Agis IV" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Agis IV''' (natus inter 265 et 260 a.C.n., mortuus [[241 a.C.n.]]), e stirpe [[Eurypontidae|Eurypontidarum]], fuit [[Reges Spartae|rex Spartae]] ab anno 245 vel 244 usque ad annum 241 a.C.n. Collega ei fuit [[Leonidas II]], e stirpe [[Agiades|Agiadum]], qui eius consiliis ad rem piublicam spectantibus vehementer obviam ibat. Agis IV in primis notus est quia legibus non salvis civitatem suam reformare voluit ita ut antiqua [[Lycurgus|Lycurgi]] instituta restitueret quibus [[Sparta]] suam gloriam debuisse putabatur. Qua de causa [[Plutarchus]] eius vitam cum vita [[Cleomenes III|Cleomenis III]] coniunctam, regis posterioris qui eadem perferenda postea suscepit, composuit et in ''[[Vitae parallelae|Vitis parallelis]]'' cum reformatoribus Romanis [[Tiberius Gracchus et Caius Gracchus|Tiberio]] et [[Gaius Gracchus|Gaio Graccho]] comparavit. Qui hodie fons praecipuus ad vitam Agidis IV cognoscendam habetur.
== De familiaribus necessitudinibus ==
Agis erat filius [[Eudamidas II|Eudamidae]] regis cui successit<ref>De genealogia Agidis a magno [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilao]] usque ad Eudamidam vide Plutarchum, ''Agis'' III.2-3. </ref> et Agesistratae, eius uxoris. Quae Agesistrata et eius mater Archidamia, quae adhuc vivebat, viduae perdivites erant, ditissimae fortasse inter omnes Lacedaemonios illius aetatis, si quidem Plutarcho credimus<ref>''Ibid.'' IV.1</ref> ; primo eius audaciam reformidantes cum a filio nepoteque postremo conversae essent, illae mulieres pecunias ei abunde praestabant, quibus ad res novas inferendas uteretur et Leonidam amovendum. Uxorem duxit Agiatin, filiam Gylippi, feminam divitem<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] I.1-3.</ref> quae filium ei peperit, mortuum adhuc puerum. Agide mortuo rex Leonidas eam filio suo [[Cleomenes III|Cleomeni]] in matrimonium dedit dedit, quem mox amore captum ad consilia publica prioris mariti convertit. Ita filius ipse Leonidae qui res novas summa contentione impugnarat illas easdem res novas paucos post annos vehementius et atrocius perferendas suscepit.
 
Frater Agidi fuit Archidamos qui anno [[241 a.C.n.]] [[Messene|Messenen]] fugere potuit antequam a Leonida comprehenderetur<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] I.1.</ref> et annis 228-227 a.C.n. regnavit una cum Cleomene III ː [[Archidamos V]]