Quantum redactiones paginae "Agis IV" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
== De familiaribus necessitudinibus ==
Agis erat filius [[Eudamidas II|Eudamidae]] regis cui successit<ref>De genealogia Agidis a magno [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilao]] usque ad Eudamidam vide Plutarchum, ''Agis'' III.2-3. </ref> et Agesistratae, eius uxoris. Quae Agesistrata et eius mater Archidamia, quae adhuc vivebat, viduae perdivites erant, ditissimae fortasse inter omnes Lacedaemonios illius aetatis, si quidem Plutarcho credimus<ref>''Ibid.'' IV.1</ref> ; primo eius audaciam reformidantes cum a filio nepoteque postremo conversae essent, illae mulieres pecunias ei abunde praestabant, quibus ad res novas inferendas uteretur et Leonidam amovendum. Uxorem duxit Agiatin, filiam Gylippi, feminam divitem<ref>[[ Vita Cleomenis (Plutarchus)|Cleomenes]] I.1-3.</ref> quae filium ei peperit, mortuum adhuc puerum. Agide mortuo rex Leonidas eam filio suo [[Cleomenes III|Cleomeni]] in matrimonium dedit dedit, quem mox amore captum ad consilia publica prioris mariti convertit. Ita filius ipse Leonidae qui res novas summa contentione impugnarat illas easdem res novas paucos post annos vehementius et atrocius perferendas suscepit.
 
Frater Agidi fuit Archidamos qui anno [[241 a.C.n.]] [[Messene|Messenen]] fugere potuit antequam a Leonida comprehenderetur et annis 228-227 a.C.n. regnavit una cum Cleomene III ː [[Archidamos V]]
 
== Quomodo civitatem reformare contenderit ==