Quantum redactiones paginae "Agis IV" differant
Content deleted Content added
Linea 8:
== De moribus eius secundum Plutarchum ==
Paene omnibus virtutibus Agidem ornavit Plutarchus, siquidem ad aetatem herois respicias ; nimium gloriae amorem tantum, apud adulescentem ignoscendam, apud eum reprehendit<ref>Cap.1.</ref>. At multis saeculis post regem mortuum scribebat ː eius fontes igitur investigandi sunt. Nonnulla ex Arato Sicyonensi<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 15.4</ref>, Agidis coaevo et [[Foedus Achaicum|Achaeorum]] stratego qui ''Commentarios'' reliquit (pauca tamen videntur), plura ac fortasse pleraque ex Phylarcho rerum gestarum scriptore tertii saeculi a.C.n., admiratore ac
*In primis humanitatem et clementiam eius laudabat<ref>21.5 (ultima verba vitae) ː ἡμερώτατος καὶ πρᾴοτατος γενόμενος.</ref> quia neminem interficiendum curavit, ut in rebus novis fieri solet sed misit qui Leonidam fugientem adversus insidias avunculi Agesilai tuerentur<ref>''[[ Vita Agidis (Plutarchus)|Agis]]'' 12.6 et 21.5</ref>
|