Quantum redactiones paginae "Bellum Syriacum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 44:
 
== Quibus de rebus ante belli exordium cum Antiocho sit actum ==
Itaque etiamsi utraque factio ad bellum videbatur paratum tamen Romanorum legati diu frustra cum rege agentes, ut bellum vitarent, nihil impetraverunt.<ref>{{Literatur |Autor=Ernst Badian |Titel=Rome and Antiochos the Great. A Study in Cold War |Sammelwerk=Classical Philology |Band=54 |Datum=1959 |Seiten=85}}</ref>.<ref>Cf. Robert M. Errington, ''Rome against Philipp and Antiochos'', in: A. E. Astin (Hrsg.), ''Cambridge Ancient History'', Band VIII (1989), p. 276.</ref> Primum enim cum legati autunmno 196 Lysimacheam missi Antiochum exhortaverant, ut Europam omnino reliqueret Asiaeque adfinitas civitates immunes redderet<ref>Polybius, ''Historiae'' 18, 51; Livius, ''Ab urbe condita libri'' 33, 40; Appian, ''Syriaca'' 6.</ref> ille quidem negavit dum has partes iure meritoque parentum concessas affirmat. Deinde Flamininus ipse Romae disceptans regi haec proposuit, eum si Hellespontum dominii finem agnosceret se integrum siturum et Asiae Minoris civitates opprimentem.<ref>Livius, ''Ab urbe condita libri'' 34, p. 57–59.</ref> Nemine concedente denique aestate anni 193 a.C.n. cum legati regi iterum missi aperte eum obiurgaverunt, quod more tyrannis Minorem Asiam opprimeret, ille Romanos eodem more Graeciae Magnae civitates vexare respondit<ref>Livius, ''Ab urbe condita libri'' 35, 15–16.</ref>. Denique consensit se servandae pacis gratia quibusdam Asiae Minoris civitatibus parsurum neque sivit Thraciam nuper obsessam relinquere<ref>Appian, ''Syriaka'' 12.</ref>.
 
Flaminius interea studens aequum Graeciae statum armis defendere regem Lacedaemonium [[Nabis|Nabim]], qui bellum contra foedus Achaicum movisset, hortaret, ut [[Argos]] oppidum itemque portum [[Gythium]] Achaeis redderet. In Lacedaemoniis devicendis autem ab omnibus civitatibus foederatis auxilias accepit praeter foedus Aetolicum, quorum duces hac causa a re publica secesserant, quod nimis parvis spoliis regionibusque pro ope contra Philippum regem lata essent remunerati. Itaque anno 195/194 Antiochum instigaverunt, ut Romanis bellum indiceret. Antiochus quidem licet Romanos bello finibus pellere maxime affectaret tamen metuens ne duabus ex partibus aggredderetur pacem cum Ptolemaeis composuit filiamque Ptolemaeo V regi in matrimonium dedit. Ceterum etiam inter 196 et 194 gentes Thraciae itemque anno 193 [[Pisidia|Pisidos]] impugnabat, ne diutius fines suas invaderent.