Quantum redactiones paginae "Yolanda Aragoniae" differant

m
Summarium vacuum
m
m
'''Yolanda Aragoniae''' ([[Caesaraugusta]]e nata die [[11 Augusti]] [[1384]]; mortua [[Salmurium|Salmurii]] die [[14 Novembris]] [[1442]]), filia regis [[Ioannes I (rex Aragonum)|Ioannis I]] [[Aragonia|Aragonum]], uxor fuit [[Ludovicus II (dux Andegavensis)|Ludovici]] regis [[regnum Neapolitanum|Neapolis]] (non sine aemulo) et ducis [[Andecavensis]]. De prosperitate agebat regni Neapolitani ducatusque Andecavensis, a marito et filio [[Renatus Andegavensis|Renato]] vario successu gestorum, atque regni [[Francia]]e, quam gener [[Carolus VII (rex Francorum)|Carolus VII]] direxit.
 
Ludovico, regi ducique futuro, die [[2 Decembris]] [[1400]] in [[ecclesia cathedralis Arelatensis|cathedrali Arelatensi]] nupsit, officiante [[Nicolaus Brancacius|Nicolao Brancacio]] cardinale. Liberi sex eis nati erunt:
* [[Ludovicus III (dux Andegavensis)|Ludovicus]], natus 1403, mortuus 1434, futurus dux Andegavensis et comes Provinciae
* [[Maria Andegavensis|Maria]], nata 1404, mortua 1463, uxor futura [[Carolus VII (rex Francorum)|Caroli VII]] et regina Franciae