Quantum redactiones paginae "Renatus Andegavensis" differant

2 584 octeti additi ,  4 months ago

== De vita ==
Renatus annodie fere [[16 Ianuarii]] [[1409]] in [[castellum Andegavense|castello Andegavensi]] natus est ubi pater, qui ante decem annos e Neapoli expulsus erat, ducatum suum Andecavensem gubernabat. Praenomen ad honorem sancti episcopi Andegavensis [[Renatus (episcopus Andecavensis)|Renati]] datum est. Frater natu maximus [[Ludovicus III (dux Andegavensis)|Ludovicus]] haeres fuerit tam huius ducatus quam comitatus [[Provincia (Francia)|Provincia]]e; soror natu maior [[Maria Andegavensis|Maria]] [[Carolus VII (rex Francorum)|Carolo]] Valesio, regi Francorum futuro, anno 1413 desponsa erit. Patre anno 1417 mortuo, Renatus breve temporis spatium sub tutela matris vixit cum fratribus Caroloque, sed anno [[1419]] [[Isabella (ducissa Lotharingiae)|Isabellae]] [[Lotharingia]]e sponsus est e consiliis coniunctis Yolandae matris et [[Ludovicus I (dux Barri)|Ludovici]], cardinalis episcopi ducisque [[Barrum Ducis|Barri]]. [[Nanceium|Nancei]] deinde apud illam socrumque [[Carolus II (dux Lotharingiae)|Carolum]] ducem educatus est in prisco [[castellum ducale (Nanceium)|castello ducali]] (quod nepos [[Renatus II (dux Lotharingiae)|Renatus II]] stilo novo reconstruxerit).

Isabellam die [[24 Octobris]] [[1420]] in matrimonium duxit. Ex ea inter annos 1424 et [[1437]] decem liberos genuit. Ludovicus Barrensis gubernium ducatus sui anno fere 1420 Renato et Isabellae confidit. Mariam Renati sororem Carolus Valesius anno 1422 in matrimonium duxit eodemque anno rex Francorum proclamatus est. [[Anglia|Anglis]] devictis et e maiori Franciae parte expulsis, Carolus denuo die [[17 Iulii]] [[1429]] consecratus est in [[ecclesia cathedralis Remensis|ecclesia cathedrali Remensi]], Renato cum aliis regni nobilibus adstante. Die [[15 Augusti]] [[1429|huius anni]] Renatus exercitum suum iuxta copias Francicas contra Anglos ad [[Mons Speculatorius|Montem Speculatorium]] duxit, ubi tandem proelium nullum commissum est.

Dum [[Massilia]]e in Provincia res huius comitatus iuxta Isabellam uxorem corrigebat, mater [[Yolanda Aragoniae|Yolanda]], qui locum tenens ducatum Andecavensem pro filio suo gubernabat, die [[14 Novembris]] [[1442]] mortua est.<ref>[[#Lecoy de la Marche (1875)]] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6467705g/f256 vol. 1 p. 226]</ref> Quo ducatu his annis ab exercitu [[Anglia|Anglo]] minato, Renatus de pace cum Anglis componenda iam fortasse cogitabat. Ergo decretis Provincialibus Massiliae et [[Tarasco]]ne latis ad aulam regis Francici [[Carolus VII (rex Francorum)|Caroli VII]] cum Isabella properavit, qui, [[Guienna]] nuper devicta, mense Martio [[1443]] [[Tolosa]]e morabat cum regina [[Maria Andegavensis|Maria]] Renati sorore.<ref>[[#Lecoy de la Marche (1875)]] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6467705g/f256 vol. 1 pp. 226-229]</ref>

Anno insequenti e consiliis politicis praesertim [[Carolus Aurelianensis|Caroli ducis Aurelianensis]] ipsiusque Renati inter Francicos, [[Henricus Beaufort (cardinalis)|Henrici Beaufort]] cardinalis inter Anglos, pacem inter duas nationes componendam proiectum est. Die [[28 Maii]] [[1444]] per [[induciae Turonenses|inducias Turonenses]] conventa est, legatis Anglicis Henrico Beaufort et comite [[Suffolcia]]e [[Willelmus de la Pole|Willelmo de la Pole]] cum [[Adam Moleyns|Adamo Moleyns]] decano [[Wintonia|Wintoniensi]], pacem duos annos inter [[Francia|Francos]] et Anglos fore, provincias [[Andecavensis|Andecavensem]] [[Cenomanensis et Perticensis|Cenomanensemque]] regno Francico dandas, matrimonium regis Henrici cum Margarita Renati filia celebrandum: qui iam ante quattuor dies [[Turonum|Turonis]] in [[basilica Sancti Martini Turonensis|basilica S. Martini]] sponsi erant, officiante legato apostolico [[Petrus de Monte|Petro de Monte]], adstante rege Francico [[Carolus VII (rex Francorum)|Carolo VII]] delphinoque [[Ludovicus XI|Ludovico]].<ref>[[#Lecoy de la Marche (1875)]] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6460820b/f274.image vol. 2 pp. 254-257]</ref>

Nutrice Renati sororisque [[Maria Andegavensis|Mariae]] Typhaena ''la Magine'' anno [[1459]] mortua, Renatus sepulturam in [[ecclesia Nostrae Dominae de Andiliaco|ecclesia Nostrae Dominae]] de [[Andiliacum|Andiliaco]] [[Salmurium|Salmurii]] suburbio erigere curavit, loc carmine inscripto:
:''Ci gist la nourrice Thiephaine''

:''La Magine, qui ot grant paine''

:''A nourrir de let en enfance''

:''Marie d'Anjou royne de France''

:''Et apres son frere René''

:''Duc d'Anjou et depuis nommé,''

:''Comme encore est, roy de Sicile,''

:''Qui a voullu en ceste ville''

:''Pour grant amour de nourreture''

:''Faire faire la sépulture''

:''De la nourrice dessusdicte,''

:''Qui à Dieu rendit l'âme quicte''

:''Pour avour grâce et tout déduit''

:''Mil CCCC cinquante et huit''

:''Ou mois de mars, XIIIe jour.''

:''Je vous prie tous par bonne amour''

:''Affin qu'elle ait ung pou du vostre''

:''Donnez luy ugne patenostre.''<ref>[[#Lecoy de la Marche (1875)]] [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6467705g/f34.image vol. 1 pp. 6-7]</ref>

Sepultus est in [[ecclesia cathedralis Andecavensis|ecclesia cathedrali Andecavensi]].