Quantum redactiones paginae "Margarita Andegavensis" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 4:
Margarita aut [[Nanceium|Nancei]] aut ad [[Pons Montionis|Pontem Montionis]] natam esse censetur.<ref>[[#Lallemant (1855)]] pp. 26-27</ref> Filia fuit [[Renatus Andegavensis|Renati]] comitis [[Guisia]]e ([[ducatus Andegavensis|ducis]] regisque futuri) et [[Isabella (ducissa Lotharingiae)|Isabella]]e [[ducatus Lotharingiae|ducissae Lotharingiae]]. Patre ab anno 1431 usque in 1437 [[Divio]]ne in [[ducatus Burgundiae|ducatu Burgundiae]] incarcerato, Margarita infans Nancei apud matrem, sed ab anno [[1435]] [[Salmurium|Salmurii]] et [[Andecavis]] sub tutela aviae [[Yolanda de Aragonia (ducissa Andegavensis)|Yolandae]] educata est.
 
Coniugium Margaritae e consiliis politicis praesertim [[Carolus Aurelianensis|Caroli ducis Aurelianensis]] inter Francicos, [[Henricus Beaufort (cardinalis)|Henrici Beaufort]] cardinalis inter Anglos, ad pacem inter duas nationes componendam proiectum est. Die [[28 Maii]] [[1444]] per [[induciae Turonenses|inducias Turonenses]] conventa est, legatis Anglicis Henrico Beaufort et comite [[Suffolcia]]e [[Willelmus de la Pole|Willelmo de la Pole]], pacem duos annos inter [[Francia|Francos]] et Anglos fore, provincias [[Andecavensis|Andecavensem]] [[Cenomanensis et Perticensis|Cenomanensemque]] regno Francico dandas, matrimonium regis Henrici cum Margarita celebrandum: qui iam ante quattuor dies [[Turonum|Turonis]] in [[basilica Sancti Martini Turonensis|basilica S. Martini]] sponsi erant, officiante legato apostolico [[Petrus de Monte|Petro de Monte]], adstante rege Francico [[Carolus VII (rex Francorum)|Carolo VII]] delphinoque [[Ludovicus XI|Ludovico]].<ref>Albert Lecoy de La Marche, ''Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie'' (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6460820b/f274.image vol. 2 pp. 254-257]</ref> Margarita primum per procurationem mense Martio ineunte in [[ecclesia collegiata Sancti Georgii Nanceiensis|collegiata S. Georgii]] [[Nanceium|Nanceiensi]] Henrico nupsit, iterum, annum sedecimum agens, viro praesente, die [[23 Aprilis]] [[1445|huius anni]] in [[abbatia Tichfeldensi]]. Die [[30 Maii]] [[1445]] regina Angliae in [[abbatia Westmonasteriensis|abbatia Westmonasteriensi]] ab archiepiscopo Cantuariensi [[Ioannes Stafford|Ioanne Stafford]] coronata est.<ref>[[#Tout (1893)]]</ref>
 
Dum iter in Angliam faciebat ab [[Ioannes Talbotus (comes Salopiae)|Ioanne Talboto]] comite [[Salopia]]e conducta est, qui eae ad matrimonium commemorandum codicem manuscriptum summa arte illuminatum dono dedit "ne linguae Francogallicae suae oblivisceretur", historias romanicas cantilenasque epicas comprehendentem necnon libros de nobilitate, inter quae ''[[Le Livre des faits d'armes et de chevalerie|Les faits d'armes et de chevalerie]]'' scriptricis [[Christina Pisana|Christinae Pisanae]]. Qui codex, ''[[liber Salopiensis|Shrewsbury Book]]'' ("liber Salopiensis") nuncupatus, hodie in [[bibliotheca Britannica]] servatur.<ref>[[#Mandach (1974)]]</ref>