Quantum redactiones paginae "Renatus Andegavensis" differant

m
m
Isabellam die [[24 Octobris]] [[1420]] in matrimonium duxit. Ex ea inter annos 1424 et [[1437]] decem liberos genuit. Ludovicus Barrensis gubernium ducatus sui anno fere 1420 Renato et Isabellae confidit. Mariam Renati sororem Carolus Valesius anno 1422 in matrimonium duxit eodemque anno rex Francorum proclamatus est. [[Anglia|Anglis]] devictis et e maiori Franciae parte expulsis, Carolus denuo die [[17 Iulii]] [[1429]] consecratus est in [[ecclesia cathedralis Remensis|ecclesia cathedrali Remensi]], Renato cum aliis regni nobilibus adstante. Die [[15 Augusti]] [[1429|huius anni]] Renatus exercitum suum iuxta copias Francicas contra Anglos ad [[Mons Speculatorius|Montem Speculatorium]] duxit, ubi tandem proelium nullum commissum est.
 
Ludovico duce mortuo, Renatus ducatum Barri die [[26 Iunii]] [[1430]] accepit. Socro mortuo anno 1431 iure uxoris dux Lotharingiae factus est, non sine aemulis: [[Antonius (comes Vaudimontii)|Antonius]] enim comes [[Vaudimontium|Vaudimontii]] (quam Renatus iam anno [[1424]] in proelio devicerat), iterum de ducatu cum socio [[Philippus Bonus|Philippo Bono]] bellum gerente, Renatus die [[2 Iulii]] [[1431]] proelio captus, [[Divio]]ne apud Philippum incarceratus est. Post decem menses liberatus filios [[Ioannes Andegavensis|Ioannem]] et [[Ludovicus (filius Renati Andegavensis)|Ludovicum]] invicem tradere coactus est; sed ducatum, ab uxore hos menses directum, anno [[1434]] manibus imperatoris [[Sigismundus Luxemburgicus|Sigismundi]] rite accepit, quam rem aegre ferens Philippus eum statim in carcerem revocavit et duos annos retinuerit. Captivus interdum dux Andegavensis comesque Cenomannensis et [[Provincia (Francia)|Provincia]]e die [[12 Novembris]] [[1434]] factus est, fratre Ludovico hoc die mortuo. Eodem casu [[regnum Neapolitanum]] mox accepit, cuius regina [[Ioanna II (regina Neapolitana)|Ioanna II]], filiis carens, Ludovicum haeredem suum anno 1431 constituerat: illa enim die [[2 Februarii]] [[1435]] mortem obiit. Ergo qui carcerem dux Barri et Lotharingiae intraverat, anno [[1437]] plures titulos gerens exiit (Ioanna enim se reginam Hierosolymae, Siciliae et Hungariae proclamare solebat).
 
Uxor Isabella, titulo locum tenentis a marito captivo ornata, iam [[Neapolis|Neapolim]] die [[25 Octobris]] [[1435]] progressa est cum filio natu secundo Ludovico.<ref>Augustin Calmet, ''Histoire ecclésiastique et civile de Lorraine'' (1728) vol. 2 {{Google Books|j0pP_MDm90IC|col. 790}}; [[#Russo (2016)]]</ref> Ibi {{Creanda|it|Castel Capuano|Castellum Capuanum}} sibi domum principalem constituit, sed non sine aemulo regnum pro marito suscepit. [[Alphonsus V (rex Aragonum)|Alphonsus]] enim cognomento "magnanimus", iam Aragoniam et Siciliam possidens, sibi regnum Neapolitanum vindicabat. Incarceratus et ille a duce [[Mediolanum|Mediolanensi]] [[Philippus Maria Vicecomes|Philippo Maria Vicecomite]], eodem mense Octobri 1435 liberatus est ut Neapolim, Mediolanensibus annutantibus conquisiverit. Isabella, papa [[Eugenius IV|Eugenio IV]] favente, cum exercitu ab [[Ioannes Maria Vitelleschi|Ioanne Maria Vitelleschi]] cardinale conducto una cum militibus suis bellum contra Alphonsum gerebat.