Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant

535 octeti additi ,  5 months ago
Summarium vacuum
== Fabula ==
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi [[Calydon]]is, magna fames populo imminebat. Tum [[Meleager]], Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni [[Graecia]] celeberrimi [[Heros|heroes]] convenere : [[Theseus]] et [[Pirithous]], [[Dioscuri]] [[Castor]] et [[Pollux]], [[Iason]], [[Peleus]] et [[Telamon]], filii [[Aeacus|Aeaci]], fratres ex Messenia [[Lynceus]] et [[Idas]], [[Nestor]] etiam tum in primis annis et [[Atalanta (mythologia)|Atalanta]] et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem [[Artemis|Dianae]], sub ictibus apri perierunt, ut filius [[Arcadia|Arcadum]] regis Lycurgi, [[Argonautae|Argonauta]] Ancaeus<ref>[[Pausanias]] VIII.4.10. [[Ovidius]] VIII.315 et 401.</ref>, [[Agapenor|Agapenoris]] pater. Tandem prima [[Atalanta]] beluam leviter vulnerasse dicitur ac [[Meleager]] paulo post iaculo necasse. Nondum placata [[Artemis]] discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut [[Meleager]] duos avunculos occiderit, iram matris [[Althaea]]e merens.
 
Dentes ingentes huius apri [[Tegea|Tegeae]] diu servati (Tegeas erat enim Atalanta) ; at [[Octavianus]] postquam pugna Actiaca [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] vicit, inter cuius socios et Arcades erant, illos dentes secum Romam portavit, hortorum imperialium ornandorum causa<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] VIII.46.1 et 6. </ref>. Sculptores quoque hanc venationem celebravere ː nam illam scaenam multas personas heroicas praebentem media fronte templi Athenae sculptam admirari potuit Pausanias<ref>VIII.45.6-7.</ref>.
 
Ille aper filius esse dicebatur [[Sus|suis]] illius quam in [[Isthmus Corinthius|isthmo Corinthio]], cum Athenas iter faceret, [[Theseus]] domuerat<ref>{{Strabo}} VIII.6.22</ref>.