Quantum redactiones paginae "Euander" differant

13 octeti additi ,  2 years ago
== Quo modo Herculis cultum instituerit ==
Nomen Euandri coniunctus est cum fabula [[Hercules|Herculis]] in [[Latium Vetus|Latium]] venientis postquam [[Gigantes|gigantem]] tricipitem [[Geryon|Geryonem]] in Hispania interfecit atque eius armento potitus est (qui [[Labores Herculis|labor decimus]] ab [[Eurystheus (discretiva)|Eurystheo]] ei impositorum habetur).
Cum [[Hercules|Alcides]], itinere fessus, in prato virente inter [[Aventinus mons|Aventinum]] et [[Palatinus mons|Palatinum montem]] sito obdormisset, latro illius regionis incola, [[Cacus]] nomine, nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero, fraude detecta, cum Caco luctatus est atque eum clava occidit. Tum pastores vicini caede trepidi facti regem Euandrum accivere, qui vaticinationibus matris praemonitus heroem agnovit atque in hospitium et amiciitam accepit. Sciebat enim filium [[Iuppiter|Iovis]] ad immortalitatem et sortem divinam ob virtutem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit, quam [[Ara Maxima|Aram Maximam]] postea dictam et in [[Forum Boarium|Foro Boario]] sitam Romani diu magna veneratione coluerunt. Ipse Hercules sacrum ritum Euandrum docuitdocuisse narrabatur : quae ratio reddebatur cur ibi Herculi capite non velato, id est ritu Graeco, non Romano, sacrificaretur. Hoc sacrum quotannis faciendum Euander posteris tradidit.
 
== Quae alia beneficia Aboriginibus tradiderit ==