Quantum redactiones paginae "Polybius" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Exinde videtur ille trivisse tempus Romae, opere suo historico perficiendo occupatus, nisi cum per quas terras explorasse ad historias suas intererat, iter faciebat. Milites quoque et oculares testes adisse atque interrogasse contendit, ut per eos de rebus gestis quas narrabat certior fieret. Simili modo tabulas publicas quaesisse et lectitasse ipse adfirmat.
 
Pauca sunt nota de seniore vita Polybii. Versimilius est quod cum Scipione ad Hispaniam iter fecit, cui de rebus militaribus consiliabatur<ref>''Hist''. XXXVIII,19 et 21. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Punica'' 132.</ref>, quia in ''[[Bella celtiberica|Bello Numantino]]'', monographia hodie deperdita, hoc bellum cum Celtiberis descripsisse traditus est. Necnon fortasse senex in Graeciam revertit, quoniam multae inscriptiones et statuae<ref>Quattuor in [[Arcadia]] statuae a [[Pausanias (scriptor)|Pausania]] memorantur ː [[Megalopolis|Megalopoli]], Lycosurae, Pallantii</ref> in illius honorem decretae ibi supersunt. Traditur quomodo mortuus sit, cum deorsum ab equo decidisset.
 
== Opera ==