Quantum redactiones paginae "Ioannes Maria Roland de La Platière" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
''' Ioannes Maria Roland de La Platière''' (natus die [[18 Februarii]] [[1734]] in ''[[Thizy (Rhodanus)|Thizy]]'' prope '' [[Villefranche-sur-Saône]]''; mortuus in ''[[Bourg-Beaudouin]]'' iuxta [[Rothomagus|Rothomagum]] die [[10 Novembris]] [[1793]]), [[oeconomia]]e peritus, fuit vir publicus [[Francia|Francicus]] inter [[Rerum Francicarum eversio]]nem qui ad factionem quae dicitur [[Girumnenses|Girumnensium]] pertinuit.
==Vita==
Roland antea inspector [[manufactura]]rum [[ambianum|Ambiani]] fuit. [[res novae Francicae|Rebus novis Francicis]] explosis eius fuit inspectio manufacturarum atque fabricarum [[lugdunum|Lugdunensium]]. Anno autem 1790 ibi societatem localem [[iacobini|Iacobinorum]] fundavit. Anno 1791 in parlamentum [[Lutetia|Parisiensem]] missus [[Girumnenses|Girumnensium]] factionem praeferre coepit. Mense Martio 1792 ei officium de rebus internis translatum est. Rex [[Ludovicus XVI]] autem eius demissionemdimissionem ordonavit die 13 Iunii 1792, postquam litterae nimis insolentes publicatae sunt. Throno everso, quod factum est die 10 Augusti, Roland iterum pro citato ministerio operam navare potuit.
 
Iste vir et anarchistis in Factione Montana congregatorum et libertatum novarum suffocatoribus se opposuit. Cum Girumnenses mense Iunio 1793 de crimine laesae maiestatis accusati essent, Rolandum in carcerem conicere statutum est. Qui autem [[rothomagus|Rothomagum]] fugiens plebis Parisiensis furori se abstulit. Rothomagi de nece uxoris certior factus sibi morten conscivit. Uxor [[Manon Roland]], cui nomen originale Mariae Ioannae, olim antiquitati classicae fervide studens rebus republicanis inflammata erat. Neque ista mulier fortis a decollatione abhorruit; scripsit »Mémoires« (Lutetiae 1820). Epistulas eius edidit Lutetiae anno 1867 Dauban.