Quantum redactiones paginae "Tycho Rothe" differant
Summarium vacuum
No edit summary |
|||
== Vita ==
[[file:Christendommens virkning.jpg|thumb|De christianismi momento in Europae gentibus]]
Filius natu maximus Caroli Adolphi Rothe, subvectionum militarium praefecti Germanici, aetate annorum quattuordecim [[Slagelse]] in [[Selandia]]m venit scholae frequentandae; tres annos post examen ad studia theologica incipienda fecit. Tamen magis philologicorum atque historicorum interfuit. Praeterea magister domesticus fuit; novissimam familiam, ubi isto munere fungebatur, comitatus est [[Sora (Dania)|Sora]]m. Tum stipendium recepit terrarum alienarum visendarum secundum itinerarium accurate quoad locos et moras praescriptum. Itaque mense Maio 1756 primum [[Gottinga]]m petivit historiae ecclesiasticae, physicae et philosophiae caussa, antequam sex menses [[Genava]]e, inde in [[Francia]], moraretur. Mense Iunio 1759 professor extraordinarius [[Hafnia]]m in universitatem arcessitus est, qua in urbe insuper principem Fredericum res doceret. Sed ingenium eius talibus rebus maxime contrarium fuisse videtur clementia patientiaque absentibus. Hinc
Anno autem 1765 iudex vicarius paganus in Selandia et [[Møn]] factus est et quattor annos postea denuo in publicanis laborabat gratuitus et nulli rei obstrictus. Anno 1771 [[Ioannes Fridericus Friedrich Struensee|Ioanne Frederico Struensee]] cancellario demarchus primus Hafniae nominatus est. Iam sex septimanas post munus deseruit propter insolentiam officii novi et ad fiscum iit. Nullum autem consilium reformatorium patrare potuit usque praecipitium politicum Ioannis Struensee. In opusculis ''Til Folket og til Suhm, om hans Tale til Kongen'' et ''Om Dagen den 17. Januar, trykt efter Befaling'' inhumaniter cancellario Struensee turpissime maledixit. Cum anno 1772 missus esset ad oppidum [[Bad Segeberg|Segeberg]] administrandum (hodie in [[Slesvicum-Holsatia|Slesvico-Holsatia]]) id quasi traiectio ad munus minus honestum sentiebatur. Novem menses post
== Homo litterarum ==
|