Quantum redactiones paginae "Tycho Rothe" differant

74 octeti additi ,  1 year ago
 
== Homo litterarum ==
[[file:Karen Biørn.jpg|thumb|Cippus in Sepulcreto Assistentiae, Hafniae]]
Rothe in officiis suis multo impraestabilior fuit quam in litteris conficiendis. Genus scribendi fatigans paucos lectores excitavit. Neque mundi visio clara est quoniam non solum [[absolutismus]] laudabatur sed econtra etiam [[Ioannes Iacobus Russavius|Russavius]], [[Carolus Montesquieu]] et notiones liberatis saeculo XVIII fictae efferebantur. Talis contradictio quasi ubique invenitur inde ab opere ''Tanker om Kjærlighed til Fædrenelandet'' (1759), quod homines valde conciebat ob patriae amorem nimium. [[Cosmopolitismus|Cosmopolitismum))) autem in opere citato - patriam veram semper esse in loco habitationis momentariae! - vehementissime [[Eiler Hagerup]] iuris consultus aggressus est. Plerumque autem legitur de agricultura aut de religione christiana. Rothe commentationes multas in diariis vulgari iussit de ruratione reformanda. Opus eius magnum habetur ''Kristendommens Virkning paa Folkenes Tilstand i Evropa'' (I–V, 1774–1783; tomi III et IV titulum specialem habent ''Om Hierarkiet og Pavemagten'', tomus autem V praetitulatur ''Evropas Lensvæsen''). Id opus valde movit [[Nicolaus Fredericus Severinus Grundtvig|Nicolaum Fredericum Severinum Grundtvig]] ut videri potest in eius libro ''Danske Agerdyrkeres Kaar eller vort Landvæsenssystem, som det var 1783'' (1784-1786). Ibi agricolarum libertates pristinae gloriosae captivitati sociali miserae recentiori anteponuntur.
 
Rothe in rurantibus [[Norvegia]]e archetypum hominis libere secundum Russavium viventis invenit: Norvegiam esse terram idealem putavit. In libro ''Om nogle Danmarks og Norges Fordringer til hinanden; i Anledning af Kronprinsens Rejse til Norge'' (1788) Daniam et Norvegiam etiam historice comparavit. Credidit [[allodium|allodia]] olim in tota Scandinavia fuisse, quae ratio possessoria Germanica nusquam nisi in Norvegia conservata esset. Stirpem regiam inter Norvegiae filios semper et ubique inveniri ei persuasum erat.
 
== Bibliographia ==
18 141

recensiones