Quantum redactiones paginae "Tycho Rothe" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
''' Tyge Jesper Rothe''' (natus [[Randers]] in [[urbs|urbe]] die [[16 Ianuarii]] [[1731]]; mortuus [[Fredericoburgum|Fredericoburgi]] die [[19 Decembris]] [[1795]]) fuit [[scriptor]] [[Dania|Danicus]]. Post studium [[philosophia]]e apud [[Universitas Gottingensis|Universitatem Gottingensem]], [[professor]] [[Universitas Hafniensis|Universitatis Hafniensis]] docebat.
== Vita ==
[[file:Christendommens virkning.jpg|thumb|De christianismi partibusmomento in Europae gentibus actis]]
Filius natu maximus Caroli Adolphi Rothe, subvectionum militarium praefecti Germanici, aetate annorum quattuordecim [[Slagelse]] in [[Selandia]]m venit scholae frequentandae; tres annos post examen ad studia theologica incipienda fecit. Tamen magis philologicorum atque historicorum interfuit. Praeterea magister domesticus fuit; novissimam familiam, ubi isto munere fungebatur, comitatus est [[Sora (Dania)|Sora]]m. Tum stipendium recepit terrarum alienarum visendarum secundum itinerarium accurate quoad locos et moras praescriptum. Itaque mense Maio 1756 primum [[Gottinga]]m petivit historiae ecclesiasticae, physicae et philosophiae caussa, antequam sex menses [[Genava]], inde in [[Francia]], moraretur. Mense Iunio 1759 professor extraordinarius [[Hafnia]]m in universitatem arcessitus est, qua in urbe insuper principem Fredericum res doceret. Sed ingenium eius talibus rebus maxime contrarium fuisse videtur clementia patientiaque absentibus. Hinc demissionem anno 1761 petivit et consiliarius iuridicus in publicanis creatus est. Catharinam Bjørn in matrimonium duxit, mercatoris diviti natam unicam, qua re statim pecuniae multae in familia supererant. Latifundia vetusta apud [[Præstø]] emit, quo se contulit omnibus muneribus depositis. Annis consecuis eodem loco operum multitudo creata est.