Quantum redactiones paginae "Ludovicus Štúr" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Anno 1847 [[Veterosolium|Veterosolii]] (Zvolen) pro parlamento Posoniensi electus est ubi rhetorica volubilissima fulgens pro populi Slovaci iuribus pugnavit. Rebus novis eruptis anno 1848 [[Vindobona]]m confugere debuit; [[Praga]]e in congressu Slovacorum particeps fuit neque umquam interrupit invectivas contra politicam Hungariam ut praemium pro eius comprehensione exponeretur. Postea maluit remotus omnino litteris vacare. Mentionis dignae porro sint opera haec: »Zpěvy i písně« (cantilenae, Posonii 1853) et »O národních písních a pověstech plemen slovanských« (de cantibus et fabulis popularibus, Pragae 1853; Bohemice). Insuper manuscriptum annis inter 1852 et 1853 exaratum posteritati servabatur, ubi [[panslavismus|Panslavismo]] favebatur; notiones privatae anno 1867 pompa magna in conversione Russica editae sunt.
== Bibliographia==
* De Štúr apud [https://de.wikisource.org/wiki/BLKÖ:Štúr,_Ljudevit] BKLÖ]
* ''Das Slawentum und die Welt der Zukunft / Slovanstvo a svět budoucnosti'', nach dem deutschen Manuskript übersetzt mit Anmerkungen und Einleitung versehen von Josef Jirásek. Učená Společnost Šafařikova, Bratislava 1931, {{DNB|362850283}} (= ''Prameny učené společnosti Šafařikovy v Bratislavě'', tomus 2).
* Ľudovít Štúr; Pavol Vongrej (ed.): ''O poézii slovanskej'', Matica Slovenská, Martinopoli 1987, {{DNB|1025308719}} (= ''Edícia Documenta litteraria Slovaca'', tomus 29).