Quantum redactiones paginae "Carolus VII (rex Francorum)" differant

Summarium vacuum
'''Carolus VII''' cognomento '''Victor'''<ref name="Graveson">"Rex Carolus VIII. cognomento Victor ... rex Biturigum": Amat de Graveson, ''Historia ecclesiastica'' (1738) vol. 6 {{Google Books|kKFQAAAAcAAJ|p. 12}}</ref> (natus [[Lutetia]]e die [[22 Februarii]] [[1403]]; obiit [[Magdunum|Magduni]] die [[22 Iulii]] [[1461]]) fuit [[rex]] [[Francia]]e ab anno [[1422]] usque ad mortem, anno [[1461]]. [[Carolus VI (rex Franciae)|Caroli VI]] uxorisque eius [[Isabella de Bavaria|Isabellae Bavariae]] fuit filius.
 
Die [[22 Aprilis]] [[1422]] apud [[Avaricum]] in matrimonium duxit [[Maria Andegavensis|Mariam]], [[Ludovicus III (rex Neapolis)|Ludovici II]] ducis [[Andecavensis]] et [[Yolanda Aragoniae|Yolandae]] [[Aragonia|Aragonensis]] filiam, in matrimonium duxit in [[ecclesia cathedralis Biturigensis|ecclesia cathedrali]] [[Avaricum|Biturigensi]]; e qua quinque filios et octo filias genuit. dieDie [[30 Octobris]] [[1422|eiusdem anni]] in eadem urbe se regem Francorum proclamavit: ab hostibus propter refugium ibi petitum "'''rex Biturigum'''" per ludibrium nuncupabatur.<ref name="Graveson" /> Parlamentum [[Pictavia]]e in urbe constituit.
 
Deinde [[Anglia|Anglis]] devictis et e maiori Franciae parte expulsis die [[17 Iulii]] [[1429]] consecratus est sicut proavi in [[ecclesia cathedralis Remensis|ecclesia cathedrali]] [[Durocortorum|Remensi]].<ref>[[Enguerrandus de Monstrelet]], ''[[Chroniques (Monstrelet)|Chroniques]]'' [https://archive.org/details/bub_gb_EH8PAAAAQAAJ/page/n621/mode/2up lib. 2 cap. 64]; Jean Rogier, ''Memoires'' sub anno 1429 in Pierre Varin, ed., ''Archives législatives de la ville de Reims'' pars 2 vol. 1 (1844) [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k65172098/f632 pp. 596-602 in nota subiuncta]</ref> In [[Sanctus Dionysius (Abbatia)|Abbatia Sancti Dionysii]] sepultus est.
 
Hoc regnante vixit [[Ioanna de Arc]], quae Franciam ab [[Anglia|Anglicis]] defendit.