Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 8:
 
== Vita ==
Beethoven [[Bonna]]e natus est mense Decembri anno [[1770]], die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur). Ludovicus unus ex tribus filiis fuit qui supervixerunt. Maximus natu habuit duo [[frater|fratres]], Carolum et Ioannem van Beethoven. [[Pater]], Iohannes van Beethoven, exemplari [[puer]]i [[Wolfgangus Amadeus Mozart|Mozart]] adductus, volebat quoqueetiam parvum Ludovicum mirum puerum reddere. Itaque iam a prima pueritia eum [[clavile]], [[organum tubulatum|organum]] [[tibia]]quemque docebat. Pater erat [[alcohol]]icus, et [[mater]], Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.
 
Ludovicus iuvenis die 26 Martii anno 1778, septimum annum agens, primum in publico [[Colonia Agrippina|Coloniae]] [[clavile|clavili]] cecinit. Pater praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.