Quantum redactiones paginae "Margarita Maria Burgunda" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 17:
 
==Vita==
Pater Claudius Alacoque iudex fuit, qui filiam unam et fratres quattuor habuit. Puella annos octo nata patrem amisit. Cum nonnullos annos apud [[ordo Sanctae Clarae|Clarissas]] [[quadrigellae|Quadrigellis]] fuisset, gravissime aegrotabat. Insana vota fecit ante [[maria (mater Iesu)|Deiparam]], ut sanaretur. Postea diutius de via sibi optima dubitavit familia ad nuptias suadente. Mox autem sibi Iesum maritum elegit et die 25 Maii 1670 [[Paray-le-Monial]] [[ordo Visitationis|ordinem Vistationis]], quam [[Ioanna Francisca de Chantal]] fundaverat, intravit.
Ipsa post visionem Iesu Christi [[Stigma (religio)|stigmata]] accepit et orationem ad Sanctissimum Cor promovit. Moniales plurimae autem, ante quas secundum ordinis regulas ecstasim tacere non licebat, eam hypochodria insimulabant. Angustiatae ab [[societas Iesu|iesuita]] [[Claudius de la Colombière|Claudio de la Colombière]] auxilium latum est, qui sinceritatem et pietatem agnoverat. Ipse die 21 Iunii 1675 post octavam in festo [[corpus Domini|Corporis Domini]] vitam suam Sanctissimo cordi Iesu dedicavit. In oppido Paray tunc veneratio ista specialis multos christifideles captavit. Simul alii venerationem ibi novam acerrime repellebant. Margarita Maria etiam de passione animarum in [[purgatorium|purgatorio]] visionibus frui potuit. Ad monialis sepulchrum miracula multa fieri ferebatur. Papa [[Pius IX]] anno 1864 eam beatificavit.
 
==Nexus externi==
{{CommuniaCat|Marguerite Marie Alacoque|Margaritam Mariam Alacoque}}