Quantum redactiones paginae "Adelais de Saxonia-Meiningen" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
==Ingenia==
Adelais indefessa virtutem [[caritas (virtus)|caritatis]] colebat qua re aliquomodo - etiam biographice - [[Elisabeth Hungariae|Elisabethae Hungariae]] et fortasse etiam [[Diana Francisca Spencer|Dianae Franciscae Spencer]] similabat. Vel erga perosos [[Hibernia|Hibernos]] et [[scotia|Scotos]] amabilis et auxiliaris erat. Sed in aula regia irrisores et insidiosi vitam ei aggravabant; invidia ardebat mater [[Victoria (regina Britanniarum)|Victoriae]] namque puerula amitam Adelaida valde adamavisse videtur. Adelais traditionem [[germania|Germanicam]] [[arbor natalicia|arborum nataliciarum]] e continenti in insulas Britannicas portavit, saltationes disponebat et intentissima fuit in nepotum educatione, quibus multos novos ludos excogitavit. Insuper varia incepta pecunicarie promovebat in patria [[thuringia|Thuringiensi]], e.g. [[castellum Landsberg|Castelli Landsberg]] constructionem. Memoriam eius felicem semper servabat dux [[Georgius II (Saxonia-Meiningen)]] ob dona varia et auxilium datum in mulierebruta seligendadeducenda: eius uxor prima fuit Carlotta principissa [[borussia|Borussiae]].
 
In [[imperium Britannicum|Imperio Britannico]] urbes, regiones, plagae nuncupatae sunt pro ista mira muliere.