Quantum redactiones paginae "Adelais de Saxonia-Meiningen" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Adelais de Saxonia-Meiningen''' (nata ''Adelheid Louise Theresa Caroline Amelia'' die [[13 Augusti]] [[1792]] [[Mainingia]]e, mortua die [[2 Decembris]] [[1849]] Bentley Priory in [[Middelsexia]]) fuit regina [[Britannia|Britannorum]] et uxor [[Gulielmus IV (rex Britanniarum)|Gulielmi IV]].
==Vita==
Invita Adelais anno 1818 in Angliam ire debuit, quamquam aetate iam provectior nuptiis instantibus gauderet. Pueritiam sat simplicem habuit, eruditionem autem egregiam. Exemplo moderaminis prudentis atque generositatis fuerunt et mater Ludovica Eleonora et avina Carlotta Amelia. Maritus eius Gulielmus, vir annorum LIII, amasiunculam non patriciam [[Dorothea Jordan|Dorotheam Jordan]] cognoverat quacum decem infantes hereditate non dignos habuit. Ut ectio in [[Britannia Maior]]e in manibus domus regnatricis [[Hannovera|Hannoverensis]] rmaneret Adelaidos fuit partus quam plurimorum et sanorum infantium. Proh dolor filia utraque (Carola Augusta: 21 Februarii 1819 - 21 Martii 1819; Elisabetha: 10 Decembris 1820 - 4 Martii 1821) breve tempus in vita erat et graviditates aliaj tragicae evenerunt. Rege [[georgius IV (rex Angliae)|Georgio IV]] mortuo Gulielmus septem annos rex erat, quod Adelaidi tam facile non erat. Neque Gulielmus vulgo valde diligebatur; quod cum ita sit erat multo minus doctus quam matrona. Attamen eventum felicem reformatio parlamenti habuit, servitus abolita est et provisionibus sollerter peractis ordo publicus multis in oppidis restitui potuit.