Quantum redactiones paginae "Iohannes Oporinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[File:Johannes Oporinus mark 2 - BEIC.jpg|thumb|Oporini signum]]
'''Iohannes Oporinus''' (natus '' Iohannes Herbst'' [[Basilia (urbs)|Basiliae]] die [[25 Ianuarii]] [[1507]] – ibidem mortuus die [[6 Iulii]] [[1568]]), filius pictoris [[Iohannes Herbst|Iohannis Herbst]], fuit clarus [[typographus]] et [[Lingua Latina|linguarum Latinae]] et [[Lingua Graeca|Graecae]] professor apud Basiliensem [[Universitas|Universitatem]]. Inter praeclara opera ab eo edita sunt opera ''[[De humani corporis fabrica]]'' [[Andreas Vesalius|Andreas Vesalii]] et [[Centuariae Magdenburgenses]].
==Vita==
Oporinus [[Argentoratum|Argentortum]] scholam frequentavit magistris [[Hieronymus Gebwiler|Hieronymo Gebwiler]] et [[beatus Rhenanus|Beato Rhenano]]. Basileam reversus ipse magistri munere fungebatur in Schola Sancti Leonardi. [[lingua hebraica|Hebraice]] autem didicit a [[thomas Platter|Thoma Platter]] et [[iurisprudentia]]m apud [[Bonifacius Amerbach|Bonifacium Amberbach]]. A typographo [[iohannes Frobenius|Frobenius]] mandatus est ut [[patres Ecclesiae]] Graecos transcriberet.
 
Anno 1527 [[Basilea]]e [[Parcelsus]] eum famulum instituit atque adeptus nuperus magistrum ab urbe proficiscentem paulum comitatus est; mox autem patriam revisum revenit. Hic [[lutheranismus|Lutheranismo]] aedhaesit et linguas Graecam Latinamque in universitate docebat. Anno 1535 cum [[thomas Plattner|Thoma Plattner]], Roberto Winter et Balthasaro Ruch officinam condidit. Ab universitate depulsus omnino typographiae vacabat et mox est fama professionalis eius aucta est. Tamen editio [[alcoranus|Alcorani]] Latina anno 1543 [[censura]]e displicuit et homines varios concitavit. Politici specimina confiscaverunt timentes, ne Basilea urbs omnis editione libri pagani incommoda ferret. Intervenientibus [[martinus Lutherus|Luthero]] et [[ioachim Vadanus|Vadano]] animi mulcebantur; sed Alcorani venditio Basilea numquam permissa est. Maioris momenti fuerunt etiam opus [[gulielmus Postel|Gulielmi Postel]] ''De orbis terrae concordia libri IV'' (1544) et editio pulcherrima Vesalii medici sub titulo ''Humani Corporis Fabrica'' quem librum de [[anatomia]] xylographica multa venustarent.
 
In officina summatim sex machinae impressoriae erant, quas triginta homines moderabantur. Commercium epistulare cum peritis multis intra et extra Helvetiam viventibus semper nova mandata attulit; commodo magno fuerunt hic scientiae Oporii philologi. Domum suam viros doctos invitare solebatur. Praeter opera antiquitatis libros theologicos (e.g. [[ecclesiae Reformatae|christianorum reformatorum]] sed etiam [[sebastianus Castellio|Sebastiani Castellionis]] [[ioannes Calvinus|anticalvinistae]]) prelo mandari iussit. [[francofurtum ad Moenum|Francofurti]] ad nundinas magnas casa editoria Oporii numquam afuit. Tamen iste homo non turpilucricupidus merces impressas ipsas magis quam lucrum diligebat, ut aere alieno demersus esset. Postquam Faustinam Iselin in matrimonium duxit fabricationem minuit et aliquando tabernam vendidit.
== Nexus externi ==
* [http://images.umdl.umich.edu/w/wantz/vesd1.htm Exempla impressionis operum] Andreas Vesalii
Line 18 ⟶ 23:
}}
 
{{bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Oporinus, Iohannes}}