Quantum redactiones paginae "Petrus Calderonius de la Barca" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
==Vita==
[[File:Representación Filotea.jpg|thumb|Datur anno 1681 ''La divina Filotea'']]
Primum Calderonius in Collegio [[societas Iesu|iesuitarum]] Matritensi studebat, postea [[Salmantica]]e; adulescens quattuordecim annorum drama primum confecit. Scholam autem reliquit cum annos duodeviginti habuit, Salmanticae theologiae iuriumque studia terminaturus. Ingenium eius in festis pomposis promptum homines nobiles conciebat et maecenates attulit; sed tunc vita aulica Calderonio minus placuit. Quando expeditionibus particeps in Hispania et [[Batavia]] erat simul dramatica pepigit. Anno 1630 rex [[Philippus IV (rex Hispaniae)|Philippus IV]] eum arcessivit, ut theatrum aulicum emendaret et festiva convenustaret. Ordinem Sancti Iacobi recepit atque salarium et multa alia, necessaria ut choragia omnia suppeterent. [[Lope de Vega|Felice Lope de Vega]] mortuus Calderonius poeta Hispaniae maximus erat.
 
In [[ordo Fratrum Minorum|ordinem Franciscanorum]] autem intravit anno 1646 cum stipendia contra [[Catalaunia]]m meruisset; septem annos post capellanus factus est in Ecclesia archiepiscopali [[toletum|Toleti]] scaena numquam neglecta. Ab urbibus maiores mandatus scripsit »Autos sacramentales«, theatra (allegorica) in festo [[corpus Domini|Corporis Domini]] producenda. Anno autem 1663 Matritum recoluit ubi munus alterum ad oratorium aulicum nactus est et ad Fraternitatem Sancti Petri cooptatus est. Denique anno 1666 sacerdos maior in aula regia creatus est.
 
==Gravitudo et receptio posterior==